BCCCAP00000000000000000000547

DE VOLUNTATE DEI, th. 12, n. 133-134 73 Nec contraria sunt, in praesenti, rationi ea quae revelatio nos docet, sed potius apprime consonantia, nam in Sacra Scriptura Deo adscribitur consilium et electio: «Qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae» (14). «Haec omnia (nempe dona supernaturalia) operatur unus atque ídem Spiritus, dividens singulis prout vult» _(15). His aliisque testimoniis affirmari omnimodam libertatem, qua Deus vult alia a se, nimis clarum est ut demonstratione indigeat. Et hinc vides discrimen quod intercedit inter scientiam et volunta– tem Dei, quippe necesse est ut Deus intelligat alia a se, non autem ut ea necessario amet seu velit; ratio hujus discriminis desumi debet ex essentiali diversitate cognitionis et voluntatis. Cognoscere enim est rem intellectam intentionaliter aprehendere a cognoscente; quapropter ut haec cognitio sit infinite perfecta, necesse est quod actu terminetur ad omnia cognoscibilia; volitio, e contra, non terminatur ad rem prout est in intellectu, sed est potius appetitus tendens in res secundum quod sunt in seipsis; nunc autem, ut volitio sit infinite perfecta, necesse non est ut terminetur ad omnia appetibilia, sed sufficit ut terminetur ad rem quae est in se infinite bona. 134. Quaestiuncula: In quo consistat actus Dei liber.-Haec est quaes– tio sane difficilis, quam theologi, ut par est, solvere conantur; pauca dicemus, sed su:.:ficientia. Scimus libertatem indifferentiae in eo consistere quod voluntas sit domina sui actus, ita ut, positis omnibus requisitis ad agendum, potens sit unum prae alio eligere. Haec perfectio nostrae voluntatis invenitur apud nos cum aliquibus imperfectionibus admixta, quas oportet a Deo removere quando Deo tribuimus libertatem indifferentiae. Prima imperfectio in eo reponenda est quod voluntas nostra versatur etiam in indifferentia erga ultimum suum finem, quippe quod potest in aliud, quam in Deum, suum finem collocare. Praeterea, est accidens substantiae adveniens et ipsam perficiens. Tandem est in potentia ad novos actus et ad futuras perfectiones, quapropter nec est immutabilis nec perfecta. Oportet igitur has imperfectiones removere quando de Deo praedica– mus libertatem in1ifferentiae. Et revera, libertas divina non versatur circa finem ultimum, quia, uti jam diximus, Deus necessario determina– tur ad sese amandum; nec est accidens, sed ipsa sua substantia, quia in Deo omnia sunt unum si relationem excipias, ut in materia de Trinitate melius declarabitur; tandem non est in potentia ad actum, quia cum plane identificetur cum sua substantia actualissima, dici debet actus purus... His igitur praemissis, statim occurrit maxima difficultas circa possi– bilitatem essendi in Deo actum liberum; constat enim quod actus liber sit ille qui posset non esse; actus vero Dei est omnino necessarius et immutabilis utpote cum sua essentia plane identificatus; qua igitur pacto fieri potest ut actus Dei sit liber? (16). (14) (15) (16) Ad Eph., 1, 11. I Cor., 12, 11. «En dilemma : Vel potest Deus suos actus omittere, vel non: si primum, ubi est immutabilitas?: si secundum, ubi libertas? Aliter: Actus, qui in Deo dicuntur liberi, vel deficere possunt, vel non : si primum. non sunt Deus: s1 secundum, non sunt liberi». ZUBIZARRETA, op. cit., q. 16, a. 2, pa– rag. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz