BCCCAP00000000000000000000547
72 DE DEO UNO, th. 12, n. 131-133 «Sicut alia a se, dicít Stus. Thomas, intelligit (Deus) intelligendo suam essentiam, ita in essentia sua volitQ seu amata vult alía» (8). 131. Nota Bene.-a) Animadvertendum a nobis est quod creaturae non sint causae volitionis divinae quibus ipse Deus moveatur ad hoc vel ad illud diligendum; sunt enim merus terminus divinae voluntatis. Apud nos aliter se habet res, nam bonum praeexistens est causa nostrae volitionis, quippe nonnisi bonum praeexistens provocat nos ad illud amandum; divina voluntas, e contra, non praesupponit bonum existens, sed potius illud volendo et amando creat. Patet igitur quod bona cri:ata non possint constituere objectum primarium, sed secundarium tantum; in tantum enim amantur a Deo in quantum Deus seipsum amat; divina bonitas est ratio quae movet Deum ad amandum creaturas, quae nihil aliud sunt nisi participationes ipsius. b) Notare etiam oportet quod Deus seipsum necessario amat, caete– ra vero nonnisi libere, quod est de fide definitum in Concilio Vaticano: «Si quis dixerit non voluntate ab omni necessitate libera, sed tam neces– sario creasse quam necessario amat seipsum, a. s.» (9). Quem errorem nostris in diebus renovavit Gunther, contra quem Pius IX (10). 132. l.º Quod Deus seipsu.m necessario amet, facile probatur ex eo quod nulla voluntas gaudeat libertate indifferentiae erga objectum suum adaequatum et plene proportionatum, saltem quoad specificationem. Jamvero divina bonitas est objectum adaequatum et plene proportiona– tum divinae voluntatis. Ergo Deus seipsum necessario amat saltem quoad specificationem (11). Sed idem dicendum est de libertate quoad éxercitium, nempe ea ca– ret quia divina volitio, quae est idem cum essentia, est semper in actu volendi divinam bonitatem. Ergo Deus seipsum necessario amat. 133. 2. 0 Q11-0d autem alia a se libere velit, constat ex ea quod Deus iis non indiget ad consecutionem sui finis; jamvero media ad finem tune tantummodo dici possunt necessaria quando sine ipsis finis obtineri nequit «Alia a se, dicit Stus. Thomas, Deus vult, in quantum ordinantur ad suam bonitatem ut in finem. Ea autem, quae sunt ad finem, non ex necessitate volumus volentes finem, nisi sint talia quibus finis esse non potest... Unde, cum bonitas Dei sit perfecta, et esse possit sine aliis, cum nihil ei perfectionis accrescat, sequitur quod alia a se eum vélle non sit necessarium» (12). Quod his verbis commentatur el. Billot: «Impossible enim est ut vo– luntas feratur ex necessitate in aliquid, ratione et gratia alius amati, nisi hoc aliud sine illo, aut mtllo modo esse possit, aut saltem bene esse non possit. Unde, cum divina bonitas sit a creaturis penitus indepen– dens, et nihil omnino ex eis acquirere queat, sequitur manifeste quod nullq necessitate vult Deus alía a se» (13). (8) 1. q. 19, a. 2. ad 2. (9) DENZINGER, 1805. (10) DENZINGER, 1655, ( 11) Cfr. ZUEIZARRETA, De Deo Uno, q. 16, a. 2. (12) 1, q. 19. a. a. (13) BrLLOT, De Deo Uno, pag. 522.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz