BCCCAP00000000000000000000547
DE VOLUNTATE DEI, th. 12, n. 129-130 '71 a) Deus est ens praestantissimum cui nihil deesse potest. Ergo in eo est voluntas. b) Voluntas est perfectio simplex, utpote nullam implicans in seip– sa imperfectionem. Ergo adesse debet in Deo et quidem formaliter et eminenter. c) Deo tribuere oportet omnes perfectiones quae in creatione relu– cent. Sed dantur entia creata, voluntate praedita. Ergo ídem ac prius. Voluntas Dei est perfectissima.-Quia sicut intelligere Dei identifl– catur cum ejus esse, ita paríter et velle; Deus enim est actus purissimus, omnis potentialitatis plane expers; voluntas igitur Dei non est accidens, nec actio quaedam producta, sed ipsa sua essentia. Pars 2.ª: Objectum primarium est ipsa bonitas divina, secundarium vero cae– tera omnia. 1. 0 ) Objectum primarium est ipsa bonitas divina. Censura: Est doctrina theologice certa. 130. Probatur.-Cum, ex antea dictis, jam constet objectuin prima– rium illud esse quod, ratione sui, intenditur et perfecte explet inclina– tionem voluntatis, dicendum est quod sola essBntia divina, quae est ab– solute et infinite bona et ideo appetibilis, constituat objectum primarium divinae voluntatis, ita ut Deus seipsum primario amet, caetera omnia nonnisi propter semetipsum, juxta illud Scripturae: «Universa propter semetipsum operatus est Dominus» ( 6). Et revera, essentia divina perfect€ explet inclínationem voluntatis Dei, quia est absolute et infinite perfecta et bona; est praeterea ratio volendi alía, eo quod alía a se non sint nisi Bjus imitationes et partici– pationes. Id etiam demonstrari potest ex absurdis; nam si aliquid extra Deum esset ei causa volendi, sequeretur quod Deus jam non esset ab aliis prorsus independens; immo dic•endus foret causatus quoad esse, eo quod velle et esse sint in Deo re unum et idem; sequeretur proinde quod ali– quid extra ipsum determinaret ,ejus voluntatem, quodque esset finis et quidem pro eo ultimus; quae omnia plus quam absurda dici possunt et debent. 2. 0 ) Objectum secundarium sunt caetera omnia. Censura: Est doctrina theologice certa. Probatur.-Nam omnia vult propter semetipsum, non tainen ut el obveniat aliqua utilitas, sed potius ut manifestetur et diffundatur sua bonitas (7). (6) Prov., 16, 4. (7) Cfr. SALMANTICENSES, De voluntate Dei, disp. 3, n. 8 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz