BCCCAP00000000000000000000547

DE VOLUNTATE DEI, th. 12, n. 122-124 69 independentiae et infallibilitati; mysterium rursus admittis, sed extra sedem suam. Quid igitur nos? ... Silentium tibi laus (14). ART. III De voluntate Dei 122. Praenotandum.--Post consicerationem scientiae divinae, recto tramite fit transitus ad ejus voluntatcm; et primo quidem ad ejus exis– tentiam et objectum tam primarium, quam secundarium; et secundo ad ejus divisiones. Hinc: § I.-DE E..XISTENTIA VOLUNTATIS IN DEO ET DE EJUS OBJECTO THESIS 12.ª: Est in Deo perfecta violuntas, cujus objectum primarium est bonitas divina, objectum vero secundarium, caetera omnia. Pars l.ª: Est in Deo perfecta voluntas. 123. Connexio materiae.-Intellectum divinum immediate consequi– tur, Juxta nostrum müdum concipiendi, voluntas, de qua fuse tractari posset. Sed, quia alibí tradita supponuntur, nonnisi praecipua capita in praesenti trademus, illa videlicet quae majorem afferant utilitatem ad quaestiones speciales, de providentia et de praedestinatione divina, aptius exponendas et declarandas. 124. Explicatio term,inorum.-Voluntas definiri solet: appetitus ra– tionalis boni; est proinde illa tendentia quam creaturae rationales ha– bent in bonum ipsis conveniens. Ad cujus pleniorem intelligentiam scire oportet quod quaelibet res inclinatur in bonum sibi conveniens, quae inclinatio appetitus denomi– nari solet. Res, ratione carentes, appetitum habent innat1lm, quo incli– nantur ad formam ipsis convenientem; res sensitivae appetitum habent sensitivum, et tand:em res rationales, appetitum rationalem. Iste appeti– tus rationalis, seu haec inclinatio creaturae rationalis, ad bonum sibi conveniens per intellectum apprehensum, dicitur et est votuntas. Quaerimus proind,e in prima parte nostrae theseos utrum admitti debeat in Deo haec facultas et, uti patet, affirmative respondemus. Objectum primarium est illud quod voluntas vult primo et per se, non vero ratione alterius; est proinde illud quod voluntatem movet prop.:. (14) Hanc lpsam conclusionem eruit tqndem aliquando el, H0N0RATUS DEL VAL in suo tractatu De Deo Uno, n. 165, Ubi cticit omnia systemata ad agnitio– nem insolubilis mysterii pervenlre debere,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz