BCCCAP00000000000000000000547

68 DE DEO UNO. th. 11, n, 119-121 Alia expositio Molinismi.-Est et alia hujus sistematis expositio, se– cundum quam essentia divina, prout est causa exemplaris, est medium objectivum in qua Deus futura cognoscit. Et revera, omne futurum, sive absolutum, sive conditionatum, habet suam propriam rationem entis; ac proinde constituit aliquam specialem imitationem possibilem essentiae divinae; jamvero Deus, comprehendendo suam essentiam, perfectissime cognoscit omnes modos quibus potest ad extra imitari. Ergo Deus, seipsum comprehendendo, cognoscit in sua essentia omnes modos quibus ipsa imitaretur si voluntas humana in his vel in illis ad– junctis constitueretur (11). Si autem ab auctoribus, qui ista propugnant, fidenter quaeras qua– modo Deus futuribilia cognoscere valeat in sua essentia prout est om– nium causa exemplaris, ingenue respondebit tibi el. Billot, insolubile hic adesse mysterium quod frustra omnino solvere conamur: «Igitur circa futuribilia, non secus ac circa caetera omnia, medium cognitionis assignatur essentia Dei; essentiam autem dico cum exclu– sione voluntatis ut praedeterminantis. At,que hinc ma.1·ima exsurgit difficultas, imo insolubile nobis aenigma, quia in re tam alta vix potest generaliter asseri modus quem signat Dionysius: «Seipsam igitur divi– na Sapientia noscens, scit omnia» ... Caeterum ubi devenitur ad expli– catwnem, subjungit el. vir, nihil proponitur securius quam illud Aposto– li: O altitudo sapientiae et scientiae Dei» (12). 120. Respondent Thomistae.-1. 0 ) Negando ipsum suppositum quo totus superstruitur Molinismus, nempe negando scientiam mediam. 2. 0 ) Praeterea si Deus cognoscit orones res in sua essentia prout est repraesentativa omnis veritatis vel causa exemplaris, ea cognoscit ut possibilia, non vero ut quandoque exisfentia. 3. 0 ) Scientia Dei erit a rebus extrinsecis omnino dependens, quippe in tantum Deus dicetur aliquid cognoscere in quantum vidit creaturam ad unam potius quam ad aliam partem sese inclinaturam. 4. 0 :. Nulla datur in hac sententia infallibilis connexio inter essentiam divinam et ipsum futuribile qua tale; quippe essentia divina aeque re– praesentare potest unum vel aliud; quapropter necesse est ut actu re– praesentetur per aliquod decretum suae voluntatis ut reapse repraesen– tet hanc determinatam veritatem (13). 121. Conclusio.-Haec igitur sunt capita praecipua, a Theologis in– venta, ut aliquam dent nobis explicationem circa modum quo Deus cog– noscit futura; myst€rium sane impenetrabile, quod frustra omnino rnens humana patefacere conatur. Quocumque te vertas, mysterium admittas necesse est; si. Thomistas sequaris, non poteris componere libertatem voluntatis human.ae cum decretis ad unum praedeterminantibus; mys– terium certe admittis, sed ubi illud reponere non oportet; si vero ad Molinismum te vertas, certo certius salvabis creatae voluntatis liberta– tem; sed etiam praejudicabis summae, quam in Deo admitt€re debes. (11) (12) (13) PECCI, op cit.; SATOLLI, De Deo, lect. 5 sqs.; PAQUET, De Deo, in Q. 1-'c5; BILLOT, op. cit., th. 22: VAN DER MEERSCH, op. cit., n. 408 sqs. BILLOT, op. cit., pág. 221. Cfr. HUGON, De Deo Uno, pag. 206; VAN DER l\IEERSCH, op. cit., pag. 425.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz