BCCCAP00000000000000000000547
DE SYSTE1\1ATE MOLINISTARUM, th. 11, n. 118-119 ·6'1 bis, dicunt Thomistae Deum praedeterminare ad materia/e peccati, ad esse physicum actionis, non vero ad deformitatem ipsius . .. (7). Necesse non est dicere quod Molinistae his aliisque bene multis res– ponsionibus non quietentur, et quod proinde suum conficiant systema, quod sic se habet: 118. Systema M:olinistarum.-Deus, dicunt Molinistae, futura tam absoluta quam conditionata cognoscit independenter a quolibet decreto actuali, sive in seipsis, siv,e in eorum veritate objectiva, sive in super– comprehensione liberi arbitrii, sive in aeternis ideis intellectus 'divini sive in essentia divina sine ulteriori explicatione (8). Vides igitur non unam es.se Molinistarum sententiam, s~d '.<<inter se digladiantur, ait Billuart, aliis pro supercomprehensione causarwn se– cundarurn, aliis pro decreto futuro, aliis pro voluntate' creata sibi relicta, aliis pro veritate forrnali, aliis pro objectiva contendentibus, ita ut veri– ficetur quod notavit noster Gonet... quod «illi qui cog:noscunt veritatem, conveniunt in una sententia, sed illi qui ignorant, dividuntur per varios errores» (9). Molinista-e in eo conveniunt quod Deus futura cognoscat indepen– denter a quolihet decreto divina-e voluntatis, quia, dicunt, secus n'é:m sal– varetur libertas creaturae; sed in statuenda propria sententia: in diver– sas abeunt sent-entias et direction-es; breviter igitur aliqua c.Hcemus de Molinismo deque scientia media. · · 119. Expositio Molinismi.-Negata existentia cujuslibet decreti, vo– luntatem creatam ad unum praedeterminantis, et simul admissa doc– trina, superius tradita, secundum quam medium objcctivum scientiae divinae aliud non est nisi ipsa essentia. Dei, aliam viam incesserunt Molinista.e, et dixerunt Deum futura conditionata cognoscere -in essen– tia sua prout est repraesentativa omnis veritatis, · vel prou.t. est causa exemplaris omnis etiam veritatis. · In memoria.m per prius revocare oportet quod existit scientia media, per quam Deus cognoscit omnia futura. praecise in quantum 'futura, omniaque futuribilia; cognoscit, inquam, in sua essentia, quae; 'utpote ratio et fundamentum omnis ver1tat1s, repracsentat totam vetita.tem; quaelibet proinde actio futura. habet in essentia Dei suam objectivam veritatem. Haec propositio: <,Petrus in tali temporis differentia peccabit vel non peccabit», debet esse determinate vera, nam impossibile est quod sit simul vera et falsa. Petrus enim non potest in eodem momento pee~ care simul et non peccare, quia sunt contradictoria. (10). Necesse igitur est quod intellectus divinus hanc objectivam veril:a.:. tem in seipso cognoscat, et quidem ab aeterno, quia veritas istius pro– positionis non solum hodie, sed etiam herí et semper suam contineat veritatem. · (7) Cfr. BILLUART, diss. 8, ª· 5; GARRIGOU-LAGRANGE, op: cit., n. 65; HONORA• TUS DEL VAL, De Deo Uno, n. 161. (8) Cfr. SACRAE THE0LOGIAE SUMMA, II, De Deo Uno. n, 170-177, ubi certe non ea, qu9, par est, claritate, istae quaestiones pertractantur. (9) BII,LUART, op, cit., a. 6, parag. l. · (10) «Hoc non provenit ex decreto Dei, sed ante omne decretum Dei verum est, neque ullo decreto Dei mutari potest». Ita PEscH, n. 278. cfr. etiam FaAN• ZELIN, De Deo Uno, th. 46.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz