BCCCAP00000000000000000000547
66 íJE DEO UNO, th. 11, n. 116-117 quod sic exprimitur: Volo quod Tyri-i convertantur, si praedicetur eis evangelium» _(5). Deus igitur omnia futura cognoscit in sua essentia prout est deter– minata; cum autem ipse ab aeterno seipsum et suam virtutem perfec– tissime cognoscat, in seipso cognoscit omnes praedeterminationes quas in tempore immittet omnibus voluntatibus quandocumque existentibus; et hoc pacto cognoscit futura absoluta; cognoscit etiam praedetermi– nationes quas immitteret si talis conditio verificaretur, quae tamen nunquam implebitur; et hoc modo cognoscit futura conditionata. Apparet in hac sententia infallibilis et efficacissima scientia Dei, nam ea, quae Deus ab aeterno cognovit in suis decretis, impossibile est quod in tempore non fiant; decreta enim, quibus Deus hoc futurum praescivit, talis sunt naturae ut, si adsint, methaphysice repugnet ac– tionem non procedere a voluntate; si vero desint, metaphysice re– pugnet actionem procedere a voluntate; illa decreta praedeterminant voluntatem ad unum; quapropter in ipsis videt Deus certo et infallibi– liter quid sit futurum, quid vero conditionatum et mere futuribile. 117. Difficultates.-At vero si scientia divina perfectissime salvatur in hac sententia. difficile admodum salvari videtur libertas in homine et sanctitas in Deo. a) Non videtur salvari libertas in homine. Libertas, uti scitur. in eo est quod, positis omnibus ad agendum praerequisitis, possit agere vel non agere oppositum. Atqui talis facultas tollitur per physicam praedeterminationem. Ergo systema praedetermínatíonis physicae ad– mittí non potest. Respondent Thomístae dicendo: 1. 0 ) Aliquam adesse necessitatem quae libertati non obstet, necessi– tatem videlicet consequentiae et infallibilitatis. 2.") Deum, utpote causam primam et universalissimam, creaturas liberas movere ad unum quin vel mínimum quid earum libertati loedat. 3. 0 ) Nos non posse adaequate explicare quomodo id fiat, sed neces– sario debere admittere eo quod altissima principia metaphysica id exigant; et revera, id exigit natura causae subordinatae, nam ubi ad– sunt causae per se subordínatae, necesse est ut causa secunda non moveat nisí mota a causa prima; id rursus exigit supremum Dei do– minium in omnes res creatas, atque ipsarum essentialis a Deo depen– dentia in causando; quae omnía ad fucum reducerentur nisí Deus applicaret et determinaret voluntatem creatam; id exigit tandem in– fallibilis scientia Dei atque ab omnibus rebus independens ... (6). b) Non videtur salvari sanctitas in Deo. Nam si Deus voluntatem hum:mam praedeterminat ad unum, praedeterminare debet tam ad bo– num quam ad malum, et proinde ad peccatum. Sed hoc componi non potest cum sanctitate Dei. Ergo. Respondent Thomistae distinguendo in peccato duplex elementum, unum physicum, alterum vero morale; et dicunt Deum esse causam primí, non vero secundi, quía malum morale ibi incipit ubi incipit do– minium voluntatís sese ad unum et non ad aliud inclinantis. Aliis ver- (5) Ibid., dlss. 6, a. 6, § l. (6) Cfr. BILLUART, De Deo uno, d!ss. 8, ª· 3, ª· 4; GARRIGou-LAGRANGE, op. cit.• n. 49, n. 64.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz