BCCCAP00000000000000000000547

DE SYSTEMATE THOMISTARUM, th. 11, n. 115-116 65 Ut autem statum quaestionis recte, ut par est, assequaris, scias ne– cesse est considerari in praesenti futura contingentia antecedenter ad liberam creaturarum determinationem, secus nulla esset difficultas, quip– pe actiones liberae creaturarum, consideratae consequenter ad liberam electionem voluntatis, a Deo cognoscuntur in sua aet€rnitate, cui prae– sentialiter adstant praes-entia, praeterita et futura. Sed admittere debemus in Deo cognitionem omnium futurorum an– tecedenter ad liberam determinationem voluntatis creaturae, nisi v-eli– mus Deo adstruere scientiam imperfectissimam, utpote dependentem a tali v-el tali determinatione voluntatis. Hac igitur scientia admissa, quaeritur modus quo Deus eam acquirat. In re tam difficili, duo (3) systemata philosophica sunt adinventa ut aliquam dent istius scientiae explicationem; ea br-eviter exponemus, et uniuscujusque difficultates, paucis saltem verbis, declarabimus. 116. Systema Thomistarum.-Deus, dicunt Tho:mista-e, cognoscit fu - tura tam absoluta quam conditionata in sua essentia prout est physice dei erminata ad tales actus. Proinde essentia divina repraesentat actus futuros liberas creaturarum quatenus -est determinata ad ipsos. Expositio systematis.-Juxta ea quae superius proposita sunt, Deus videt omnia in sua essentia, et quidem in ipsa tantum, ita ut intuitus divinus non terminetur directe et immediate ad res in seipsis, sed ad essentiam solummodo Dei; praeterea Thomistae assignant essentiam divinam tanquam medium in qua Deus omnia cognoscit, non quomo– documque, sed ut causam rerum; sic igitur Deus possibilia cognoscit in sua essentia in quantum potens est ea producere; existentia autem, etiam in sua essentia cognoscit in quantum adjunctam habet volun– tatem. Quapropter ajunt Thomistae: 1) Futura absoluta cognoscit Deus in essentia sua quatenus per voluntatem est determinata, seu quod idem est, in decreto suae vo– lunta tis. «Deus cognoscit futura absoluta contingentia et libera, ait Billuart, in suo decreto eorum futuritionem determinante, sive in essentia sua hujusmodi decreto determinata» (4). 2) Futura vero conditionata, quae etiam futuribilia simpliciter appellari solent, cognoscit Deus in decretis subjective (seu ex parte Dei) absolutis, objective vero conditionatis (sive ex parte circumstantiarum). «Thomistae consentanee ad sua principia, ea (futuribilia) dicunt cognosci in suo decreto subjective absoluto et objective conditionato, (3) (4) Nihil er.im dicimus de systemate Augustiniensimn quod reduci potest, ve– lint nolint, ad systema Thomistarum, nec de systemate q1wdam medio, hisce ultimis temporibus excogitato, quod verbotenus saltem rejicit tum scien– tiam mediam ' oli11ist:num, tum decreta praedeterminantia Tl1omistarum et ideo affirm9t Denm n1tura contigcntia cognoscere in essentia sua. quatenus omnia sunt Deo praesentia in aeternitate secundum eorumctem rationes intelligibiles. Inter Augustinienses: BERTI, De Theol. discipl., lib. 4, c. 6-12; HONORA– TUS DEL VAL, DP Deo Uno. n. JC1. Systema medium defendunt : SATOLLI, De oper. div., disp. 1, lect. 5; PEccr, Sentenza di Santo Tomassn circa l'inflnsso di Dio, 2, 20; JANSSENS, rn I p, q. 14, diss. 1, er dlss. 3; PAQUET, De Deo Uno, disp. 4, q_ 1, a. 6. BILLUART, De Deo Uno, diss. 6, a. 4, § 2. MAN. THEOL. DOGM.-6.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz