BCCCAP00000000000000000000547
64 DE DEO UNO, th. 11, n. 114-115 ----------- tatione nisi statum quaestionis claris verbis proponere, et diversas a diversis theologis solutiones fid-eliter expon-ere; in hac enim quaestíone nondum uni pra-e alii sententiae adhaesimus eo quod difficultates insu– perabiles in omnibus inveniamus. Qua-estio est omnium gravissima, quippe in -ea elucidatur quomodo conciliari qu-eat infallibilis et immutabilis scientia Dei, quae a rebus crea– tis est omnino independens, et {iberum hominis arbitrium, in cujus po– testate -est unum prae alio eligere. Ut solutio istius quaestionis vera possit -existimari, necesse non est ut unum caput salves, aliud vero destruas; sed utrumque deb-et admit– ti et salvari. Fuerunt enim aliqui philosophí antiqui, ut Cicero inter paganos, -et Sociniani int-er recentiores, qui ut salvum facerent liberum, quod in homine palpabant, arbitrium, c-ertam de futuris contingentibus scientiam Deo abjudicabant. Alii, e contra, ut Wicleffus et pastea Pro– testant-es, ut infallibilem praescientiam in Deo salvarent, hominis libe– xum arbitrium penitus negarunt; utraque igitur falsa est sententia, im– mo et haeretica. Difficultas tamen, qua mov,eri potuerunt ad hanc conclusionem, est hujusmodi: Si Deus praescit ab aeterno talem actum in tempore fu– turum, impossibile est quod talis actus in tempore non fiat. Atqui Deus talem actum ab aeterno praescivit. Ergo talis actus in temporn eve– niet. Ergo, si talis actus in t,empore eveniet, ideo est quia liberum non datur in homine arbitrium. Aut viceversa, si datur in creaturis liberum arbitrium, ita ut possit actum ponere vel omittere, Deus non habet cer– tam ac infallibilem sci-entiam futurorum contingentium. Nos catholici has solutiones admittere prohibemur, quia si fidei dog– ma est, non minus quam ratione naturali demonstratum, quod Deus om– nia cognoscat et adaequate intelligat, dogma fidei -etiam est, rat10ne etiam naturali demonstratum, quod in homine -existat liberum arbi– trium; quapropter non potest totum Deo attribui, hominibus autem totum auferri, sed Deo concedenda est certa et absoluta d,e futuris scientia; hominibus autem concedendum est liberum arbitrium. Nihil igitur restat nisi quod concordiam statuamus; s,ed per prius d-eclarandus -est status quaestionis. 115. Status quaestionis.-Constat ex supra dictis Deum omnia alia a se cognoscere in essentia sua ut in medio cognito, ita, ut ipsam specu– lando et introspiciendo, ipsissimo intuitu quo suam essentiam contem– platur, cognoscat etiam ea quae praeter ipsum sunt, etiam illa quae a libera creaturarum action-e dependent: mere possibilia, in tantum cog– noscit in quantnm pcrfectissime novi.t infinitos modos quibus essentia divina repraesentari potestad extra; existentia autem, in quantum cog– noscit -etiam vel suam operationem vel operationem cr-eaturae a qua de– pendent; haec igitur in essentia divina aliquo modo repraes,entantur sive ut possibiles imitationes Dei ad extra, sive ut d-eterminata aliquo d-ecreto. Remanet proinde solvenda quaestio de modo quo Deus cognoscat in sua essentia futura, sive absoluta, sive conditionata, illa videlicet quae pendent a libera creaturarum determinatione.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz