BCCCAP00000000000000000000547
DE DIVISIONE SCIENTIAE DIVINAE, th. 11, n. 113-114 63 momentis expendere conabimur adversus 1VIolinam et Patres Societatis, hujus scientiae mediae assertores» (1). Attamen aliud divisionis membrum subintroduxit Malina, scientiam, uti ajunt, mediam, cujus objectum est aliquid medium inter existens et mere possibile. nempe futurum futuribile, illud videlicet quod esset si poneretur talis vel qualis conditio, quae tamen de facto nunquam verificabitur. Hoc, inquam, est aliquid medium inter existens et mere possibile, nam inter mere possibile, quod posset esse attenta Creatoris vel crea– turae potentia, et absolute existens, potest cadere, juxta Molinam ejus– que secuaces, aliud objectum, illud nempe quod pendet ab aliqua con– ditione, quae tamen conditio nunquam implebitur, in qua proinde plus entis et plus veritatis invenitur quam in mere possibilibus. Et revera, id ab omnibus conceditur et concedi debet, nec ulla potest esse in hac re inter theologos disputatio; nemo enim non videt futuri– bilia aliquid superaddere supra mere possilJilia: superaddunt certe cogni– tionem connexionis inter positionem conditionis aliorumque adjunc– torum quae essent necessaria in illo eodem momento in quo verificari deberet conditio, et positionem actus liberi. Quare et ipsi Thomistae conformes in eo sunt, quod Deus non eodem modo videat actus !iberos absolute futuros et actus futuribiles, quando– quidem ad decreta subjective absoluta et objective conditionata re– currere et ipsi cogantur ut aliquam dent explicationem cognitionis futuribilium Quamobrem libenter scientiam mediam admitterent Thomistae, nisi modus qua eam explicant Molinistae, eis valde displiceret; circa quod paragraphus sequens versabitur. «Putamus, ait Van Noort, nihil obstare quominus divisio tripartita majoris explicationis gratia admittatur, quamvis eam nec necessariam nec peculiariter utilem halJeamus... Thomistae... inadmissibilem fudi– cant scientiam mediam secundum eum modum quo a Molinistis expli– catur et adhibetur» (2). § IV.-DE MODO QUO DEUS TAM FUTURA LIBERA QUAM FUTURIBILIA IN SUA ESSENTIA TANQUAM IN MEDIO COGNITO COGNOSCAT 114.-Aggredimur in praesenti quaestionem omniuin celeberrimam quam jam a saeculis humanus. agitavit intellectus, et quiddem sine ullo fructu, quantum scilicet attinet ad ipsius solutionem; nec mirum, nam scientia Dei est arcanum quoddam, nostro intellectui penitus occlusum, quodque nunquam in hac vita ei revelabitur: «Mirabilis jacta est scientia tua ex me, ait Psalmista, confortata est, et non potero ad eam» (l); et Augustinus suo tempere dic€bat: «Ne forte hoc a me, fratres, exspectetis, ut e.xplicAm vobis quomodo cognoscat Deus. Hoc solum dico: non sic cognoscit Deus ut hamo, non sic cognoscit ut angelus; et quomodo cog– noscit, dicere non audeo, quoniam et scire non possum» (2). Quare nihil aliud faciendum existimamus in hac praesenti disser- (1) Dissert. 5, § 3. (2) VAN NoORT, De Deo Uno, pag, 75. (1) Ps. 138. (2) Enarrat. in Ps. 49, n. 18.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz