BCCCAP00000000000000000000547

62 DE DEO UNO, th. 11, n. 112-113 causae efficientis «pro quanto ipsa influit esse effectui, ut dirigens potentiam exsequentem id quod voluntas faciendum determinat)> (1). Et hoc etiam facile probatur, nam scíentia Dei se habet ad causata sicut scientia artificis ad artificiata. Scientia autem artificis est causa artificiatorum, quia artifex operatur per intellectum suum secundum ideam in mente praeconceptam; quo fit, ut scientia, quam habet, illfluat in ess1J effectus ejusque L:cciunem dirigat. At, quod etiam evidens cst, scientia sola non est causa effectus, sed indifferenter se habet tam ad unum effectum producendum quam ad alium; ipsa enim de se non est operativa, sed contemplativa; necesse est ut adjungatur ei voluntas, qua accedente, efficitur res; scientia igitur Dei cst causa rerum creatarum, adjuncta voluntate (~•). Nostra scientia depe.ndet a creaturis existentibus; scientia vero Dei est ab ipsis independens; in tantum enim sunt in quantum a Deo cognoscuntur. «Nos itaque, ait Stus. Augustinus, ista quae fecisti, vide– mus, quia sunt; tu autem quia vides ea, sunh> (3). 113. Scholion Ui. De divisione scientiae divinae.-Scientiam divl– nam plane identificari cum essentia Dei constat ex thesi supra decla– rata; in Deo igitur sicut unum esse, ita etiam unum est intelligere unumque esse intellectum, in quo omnia, quotquot sunt aut erunt, cognoscuntur. Scientia enim divina ex parte Dei una est et simplicissi– ma, non secus ac ejus essentia. Nunc autem, si attendirnus ad diversitaU:m objectorum quae ipsa scientia Dei respicit, tune utique scientiam dívinam possurnus dividere. Praecipuae autem divisiones hae sunt: a) Scientia approbationis et scientia improbationis, prout termina– tur ad objecta quae approbat vel ad objecta quae improbat Deus; approbat ea quae sunt bona; improbat vero, ea quae ei displicent, quia sunt mala. b) Scientia specnlati;m et scientia practica pcout terminatur vel ad res operabiles in quantum hujusmodi, vel ad nudam reí contemplatio– nem. Scientia, quam de seipso habet Deus, cst, uti patet, scientia specu– lativa: scientia vero de omnibus aliis extra seipsum, etiam de peccatis quae, vel permittit vel ordinat in bonum universi, est scientia practica simul ac speculativa. e) Scientia visionis et scientia simplicis intelligentiae: per illam dl– citur Deum scire et cognoscere omnia quae in quadam temporis diffe– rentia fuerunt, sunt, vel erunt, praeterita scilicet, praesentia vel futura; per istam Deus scit et cognoscit ea quae sunt intra res mere possibi!es, quae proinde nec fuerunt, nec sunt, nec erunt, sed quae possent esse, attenta potentia Creatoris vel creaturae. Videretur quod in hac divisione nullum aliud membrum posset subin– troduci eo quod adaequate dividat ens: ens mere possibile et ens aliunde existens complectuntur quidquid invenitur aut invenir! potest in scien– tia Dei. «Utrum vero haec divisio, ait Billuart, sit adaequata, an, e contra,, detur alia scientia medians inter illas, quae dicitur scientia media, quaestio est in tata theologia celeberrima, quam infra suis omnibus (1) De Veritate, q_ 2, a. 14. (2) 1, q. 14, a. 7-8. (3) De Trinitate, 15, c. 13; ML, 41. 327.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz