BCCCAP00000000000000000000547
DE IDEIS DIVINIS, th. 11, n. 111-112 61 «Sic igitur dicendum quod Deus seipsum videt per essentiam suam; alia autem a se videt non in seipsis sed in seipso, in quantum essentia sua continet similitudinem aliorum ab ipso» (10). 111. Scholion I. In mente divina sunt ideae omnium rerum.-An– tequam ad quaestionem sequentem disputatam gradum faciamus, oppor– tunum nobis visum est aliqua tradere ex doctrina supra exposita conse– quentia; et imprimís affirmamus existere in mente divina ideas omnium rerum quae, praeter Deum, existunt aut existere possunt. Porro, oportet per prius scire quid sit idea et quomodo a scientia distinguatur; nam etsi in Deo re unum sint et idem, ratione tamen dis– tinguuntur, et aliquid significamus per scientiam et aliud per ideam. Scientia, seu actus sciendi, est operatio intellectiva qua aliquid intel– ligibiliter in mente nostra reprae~entatur, et species intellecta dicitur et est; scientia enim sine re actu intellecta nequaquam concipi potest. Nunc autem, species intellecta desumi potest ut terminus intellec– tionis, et tune vocatur ratio; hoc enim sensu dicimus rationes omnium rermn esse m neo. Potest etiam desumi ut principium factionis, id est, ut forma ad cujus similitudinem aliquis per intellectum operans aliquid efficit, et tune appellatur idea. Necesse non est dicere quod in hoc casu idea rationem habeat cau– sae exemplaris ad cujus imitationem operatur; hoc igitur sensu dicimus adesse in Deo ideas omnium rerum, sive exemplaria ad quorum simili– tudinem sunt a Deo condita universa. Si autem hanc doctrinam quis rejiceret, eo ipso admittere cogeretur pantheismum, secundum quem mundus esset quaedam necessaria ema– natio divinae substantiae, vel materialismum, qui mundum dicit casu factum fuisse; quae omnia absurda sunt et contra totam sanam philo– sophiam. Praeterea, si in Deo non admittis ideas omnium rerum, et nihilomi– nus admittis mundi creationem ab ipso Deo, debes etiam admittere, vel quod Deus coeco instinctu et sine ratione operatus fuerit, vel quod ab alío acceperit exemplar ad cujus similitudinem condidit universum. Jamvero utrumque Deo aequo modo repugnat. Adverte tamen ideas rerum quas in mente divina existere dicimus, esse unum et idem ac ipsius essentiam; quapropter una tantum idea existit in mente divina, sicut una essentia unaque intellectio. Attamen propter infinitos modos imitabilitatis ad quos respicit, et quia multis ideis in nobis existentibus correspondet, multiplex dici potest. 112. Scholion II. Scientia Dei est causa rerum, adjuncta voluntate.– Ex doctrina supra exposita. hoc etiam potest deduci corollarium, nempe quod scientia Dei, secus ac nostra, sit prorsus independens a rebus exis– tentibus. Et rursus valde notari oportet quodnam sit discrimen, quoad nos, scientiam ínter atque ideas divinas; nam scientia est operatio intellec– tiva, 1dea vero est ratio intellecta considerata ut exemplar rei conden– dae; in ideis attenditur ratio causae exemplaris; in scientia vero, ratio (10) Loe. cit.. art. 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz