BCCCAP00000000000000000000547
DE MEDIO SCIENTIAE DIVINAE, th. 11, n. 107-108 59 potest, pot.~st tripliciter intelligi: videlicet prout significat lumen sub qua res cognoscitur, vel lumen quo res cognoscitur, vel tandem lumen in qua res cognoscitur. Primo modo acceptum, nihil aliud est quam id sub cujus lumine aliquid cognoscitur; hoc sensu lumen solare est medium sub quo cuneta creata videmus et cognoscimus; pariter intellectus agens, cujus munus est phantasmata illuminare, lum-en est sub quo res intelligibiliter re– praesentatur in mente. Secundo modo acceptum, nihil aliud est nisi id quo determinatur cognitio ad hanc vel ad illam speciem; sic e. g. species impressa est lu– men quo nostra intellectiva facultas determinatur ad talem objecti de– terminati cognitionem. Tertio tandem modo acceptum, est medium objectivum quod pri– mario et principaliter terminat cognitionem, et sic est ratio cognoscen– di aliud qnod in ipso intelligibiliter continetur, sicut conclusio in prin– cipiis. sicut res in speculo. Hoc igitur ultimo sensu dicimus essentiam divinam esse medium in qua Deus cognoscit omnia alia a se; sciendum enim est (et postea meHus declarabitur) omnes res, tam existentes, quam possibiles et fu– turas, contineri in essentia divina, cujus nihil aliud sunt nisi partici– pationes seu imitationes; cum intuitus divinus totam suam essentiam perfecte cognoscat, immo et comprehendat, necesse est ut omnia quae ibi continentur, perfecte etiam ab ipso Deo, in essentia sua cognita, cognoscantur. Praeterea, etsi in enuntiatione theseos non dicatur utrum Deus alia a se in sua essentia prius cognita perfecte vel imperfecte cognoscat. dicendum est quod Deus et cognoscat distincte et modo perfectissimo, non scilicet sub aliqua ratione universalissima, generalissima, sed se– cundum ultimam uniuscujusque notam specificam, tam substantialem. quam accidentalem; dicendum proinde est quod Deus alia a se tam distincte et proprie cognoscat in sua essentia, ut vere etiam compre-• hendat. Pastea explicandum erit quomodo divina essentia sit Deo me– dium objectivum cognoscendi omnia cognoscibilia, et tune campum dis– putationis ingrediemur. 108. Adversarii.-Fuerunt aliqui theologi secundum quos Deus alia a se cognosceret in seipsis, i.ta ut intellectus divinus directe et imme– diate ad ipsa terminaretur. Sic Aureolus, Occam, Gabriel, aliique Nominales (1), «qui dixerunt, s.it De San, Deum non cognoscere alía a se in sua essentia tanquam in objecto prius cognitio, sed immediate sive in ipsismet, h. e. ita ut intel– lectus divinus aeque primo feratur supra alia a se atque supra Deum ipsummet» (2). Pro hac sententia citantur etiam Vasquez (3) et Becanus (4), et (1) AUREOLUS apud Capreolum, I Sen t., dist. 35, q, 2, ª· 1; ÜCKAM, I Sent., dist. 35, q, 3; BIEL, I sent., dist. 35, q. 3, ª· 2. (2) DE SAN, De Deo Uno, pag, 367. (3) In I p., disp, 60, c. 3. (4) Summa theolog., p. I, tr. 1, c. 10, q. 4, conc. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz