BCCCAP00000000000000000000547

58 DE DEO UNO, th. 11, n. 102-107 aliis futuribilibus eadem est ratio, hinc dicendum est Deum scientiam perfectissimam habere omnium futuribilium. 103. Ex ratione theologica.-Si Deus seipsum perfectissime cognoscit, debet etiam suam virtutem cognosc-ere, quippe in Deo idem omnino est essentia et virtus. Jamvero Deus seipsum perfectissime cognoscit, immo et comprehendit. Ergo Deus perfectissime etiam suam virtutem et ea omnia ad quae sua virtus se extendit et potest extendi, cognoscit. Sed virtus divina, utpote causa effectiva totius esse, ad omnia se extendit. Ergo Deus perfectissime cognoscit omnia alia a se, sive praeterita sive praesentia sive futura. «Et hoc, addit Stus. Thomas, etiam evidentius fit, si adjungatur quod ipsum esse causae agentis primae, scilicet Dei, est ejus intelligere Unde quicumque effectus praeexistunt in Deo sicut in causa prima, necesse est quod sint in ipso ejus intelligere, et quod omnia in eo sint secundum modum intelligibilem. Nam omne quod est in altero, est in eo secundum modum ejus in quo est» (lG). 10,t Setl alia a se constituunt objectum secundarium scientiae Dei. Quod nihil aliud sibi vult nisi quod alia a se non in seipsis intelligantur a Deo, sed in sua essentia prius visa et intellecta. Quia tamen haec omnia majori indigent declarationf!, sequentem thesim adjungemus. § III.-DE MEDIO SCIENTIAE DIVINAE THESIS 11.ª: Deus omnia alia a se cognoscit in seipso, scilicet in essentia sua ut in medio cognito. 105. Connexio materiae.-Evidens omnino est quod Deus seipsuin in sua essentia cognoscat, immo et comprehendat; nam cum Deus sit ab omnibus rebus externis prorsus independens, solum ab essentia sua tanquam specie intelligibili determinari potest ad suam perfectam et adaequatam cognitionem. 106. Status quaestionis.-Quare inquiritur in praesenti ubinam videat Deus alia a se, an scilicet in seipsis, an in sua essentia tanquam in me– dio cognito, an in sua essentia 1et simul in seipsis. Dicimus in hac thesi non tantum sensu affirmativo, verum etiam exclusivo, Deum illa cognoscere in essentia sua ut in medio cognito. 107. Medium cognitionis.-Dicimus in praesenti essentiam divinam esse medium cognitionis in quo Deus omnia alia a se cognoscit; at oportet rectam et adaequatam habere istius medii notionem ne inde insunerabiles enascantur difficultates et obscuritates. P-orro, sciendum est quod medium cognitionis in quo Deus videre (16) 1, q. 14, a. 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz