BCCCAP00000000000000000000547
DE OBJECTO SCIENTIAE DIVINAE, th. 10, n. 101-102 57 etiam eam, primo et per .se cognoscit; et ratio est, quia scientia divina nonnisi per suam essentiam determinari potest; secus, esset a rebus creatis dependens, quod aperte repugnat in Deo. Idem a Theologis verbis aliis exprimí solet, dic-endo quod essentia di– vina est veluti species intelligibilis ad quam terminatur directe et im– mediate scientia Dei. Deus igitur primo et per se suam essentiam cog– noscit. Pars 2.ª: Secundario autem cognoscit caetel'a omnia. 101. Probatur ex Sacra Script.ura.--Quod Deus cognoscat omnia, tam existentia, quam possibilia et futura, nimis evidens est et in Sacra Scriptura nimis manifestum; dicitur enim: «Ecce, Domine, tu cognovisti ornnia nov'issima et antiqua» (9). «Non est quidquam absconditmn ab oculis ejus» ( 10). «Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus; omnia,_ autem nuda et aperta sunt oculis ejus» (11). «Nosti omnia antequam fiant» (12). «Vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt» (13). 102. In specie cognoscit futuribilia.- Duo testimonia solent a theo– logis in praesenti adduci, testimonium videlket Jesu Christi, civitates Corozaim et Bethsaidae exprobantis, et testimonium Domini, Davidi praedicentis, a Ceilitis tradituro. a) «Vae tibi Corozaim, vae tibi Bethsaida. quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factac s1mt in vobis, o!im in cilicfo et cinere poenitentiam egissent» ( 14). In quo testimonio Christus non conjecturaliter affirmat conversio– nem Tyri et Sidonis, sed certe omnino et sine ulla formidine errandi; jamvero agitur in casu de quodam ev-entu (de conversione Tyri et Si– donis) qui nunquam fuit, sed tantum esset si aliqua conditio (nempe patratio miraculorum) impleta fuisset, quae tam-en nunquam verifica– ta fuit. b) «Si descendet Saul (in Ceilan) sicut audivit servus tims ... Et ait Dominus: descendet. Dixitq1le David; Si tradent me viri Ceilitae ... Et dixit Dominus: Tradent» (15). Tune abiit David de C-eilan; quare nec descendit Saul, n-ec conse– quenter Ceilitae Davidem tradiderunt. In hoc secundo testimonio idem omnino apparet ac in primo; agitur de -eventu mere futuribili, de traditione scilicet Davidis a C-eilitis, quae locum habnisset si David in Ceilan manssset; quia tamen haec conditio locum non habuit., David traditus non fuit; de hoc eventu Deus habei scientiam, non qual-emcumque, sed certam et infallibil-em; et quia de (9) Ps. 138. (10) Eccl .. 39, 24. (11) Ad llebr., 4, 13. (12) Dan., 13, 42. 03) Ad Rom.. 4, 17. (14) Mt., 11, 21-23. (15) I Reg., 23, 7 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz