BCCCAP00000000000000000000547
56 DE DEO UNO, th. 10, n. 98-100 fuit explicite definita, sed, ut videtur, coniinetur f ormaliter implicite in veritate revelata. quae dicit Deo inesse cognitionem inf'inite perfec– tam, seu Deum perfecte cognoscere omnia cognoscibilia» (3). d) Id etiam censendum est de scientia quam habet Deus circa res futuribiles. Pars l.ª: Deus seipsum cognoscit et comprehendit. 98. Probatur ex Sacra Scriptura.-Luculentissimum hujus propositio– nis argumentum habetur in illis verbis Christi: «Nema novit Filium nisi Pater; neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare» ( ( 4). In hoc loco tam clara et perspicua continetur mutua et essentialis Patris et Filii cognitio, ut Pater totam -exhauriat intelligibilitatem Filii, similiter et Filius eam quae est Patris. Immo, Patres contra Eunomium decertantes, saepissime ad hunc textum recurrunt, ut inde demonstrent solum Filium, qui est Deus, com– prehendere Patrem, solumque Patrem comprehendere Filium. Similiter dicitur de Spiritu Sancto, quod ipse solus cognoscit ea quae Dei sunt: «Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei. Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est?, ita et quae Dei s.unt, nema novit nisi Spiritus Dei» (5). 99. Ex Traditione.-Minucius Felix: «Deus ... soli sibí tantus, quan– tus est, notus» est. (6). Cyrillus Al-ex: «Quicl igitur impecliet quin Deus seipsum secundum suam essentiam perfecte scíat, nos vero, qui homines sumus, inferiqri modo eum íntelligamus?» (7). 100. Ex ratione theologica.-Tunc dicitur aliquid comprehendi quan– do tantum cognoscitur quantum cognoscibile est; ad hoc autem requi– ritur ut inter rem cognoscendam et potentiam cognoscitivam sit pro– portio et adaequatio, ita ut unum aliud non superet. Ut igitur Deus, qui quoad esse est infinitus, se ipsum perfectissime cognoscat, necesse est ut sit etiam infinitus quoad virtutem cognoscendi. Nunc autem, «tanta est virtus Dei in cognoscenclo, ait Stus. Tho– mas, quanta est actualitas ejus in existendo» (8). Et ratio est haec: quia quanto aliquod •ens sit a materia et potentia magis independens, tanto magis est cognoscitivum. Cum igitur Deus sit summe independens a materia, consequens etiam est quod sit summe cognoscitivus. Ergo Deus seipsum perfectissime cognoscit et compr,ehendit. Sed non tantum Deus suam essentiam perfectissime cognoscit, sed (3) VAN DER MEERSCH, 0P. cit., pag. 305. (4) Mt., 11, 27. (5) I Cor., 2. 10; ex quibus textibus Patres probant divinitatem Filii et Spirl– tus Sancti. (6) Mrnucrus FELrx, Octavius, 18; Jou.rnel, 270. (7) PG.. 75, 452: cfr. etiam STUS. JOANNES CHRYSOSTOMUS in Joan,, hom. 15, n. 1 ; Journel, 1161. (8) 1, q. 14, a. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz