BCCCAP00000000000000000000547
DE OBJECTO SCIENTIAE DIVINAE, th. 10, n. 95-97 55 Possibilia sunt illa quae actu existere possent virtute creatoris vel creaturae, quia nullam in suo conceptu implicant contradictionem, quae tamen nunquam erunt. Futura, quae etiam futuribilia appellantur, illa dicuntur quae essent, si aliqua conditio poneretur, quae tamen conditio nunquam de fac– to ponetur. Scientiam Dei dicimus ad haec omnia sese extimdere, primario qui– dem ad suam essentiam quae est terminus immecliatus divinae cogni– tionis, secundario vero ad creaturas. Objectum secundarium intellectus illud dicitur quod non cognosci– tur ab intellectu nisi in alio objecto prius cognito. Sensus igitur nostrae theseos est quod intellectus divinus directe et immediate ad suam essentiam terminatur; et quod in ea, prius cognita, caetera alia cognoscat; sed ne cr.edas duplicem intercedere actum ex parte Dei, unum quo seipsum intelligat, alium quo creaturas; sed unus tantum adest actus quo Deus, perfectissime cognoscendo suam essentiam, cognoscit simul omnia quae in ipsa existunt aut existere possunt. Sed etiam notare debes, finem istius theseos non esse profundam hujus rei declarationem tradere, sed tantum, paucis verbis, objectum ex– ponere scientiae divinae tam primarium quam secundarium; ex profes– so enim pro thesi sequenti reliquimus hujus difficultatis solutionem. 96. Adversarii.-Fuerunt alíqui theologi qui existimarunt Deum non cognoscere futuribilia nisi conjecturaliter; quapropter veram et stricte dictam scientiam de his rebus Deo abjudicarunt. Sic Petrus Ledesma, qui tenet <<Quod potest Deus per conjecturas aliquo modo cognoscere, quid causa libera faceret, si in tali occasione cum istis vel illis conditionibus constitueretur; non tamen potest certa et infallibili scientia id cognoscere, atque adeo potest quidem Deus judi– care cmid foret verisimilius vel probabilius in tali eventu; non tamen potest definitum judicium ferre: hoc esset aut erit, si illud fieret aut fiat» m. 97. Censura. a) Quod seipsurn perfectissime cognoscat et compre• hendat, est de fide d.ivina, in Sacra Scriptura clare admodum conten– tum, uti pastea demonstrabitur. b) Quod Deus cognoscat omnes creaturas a1iquando futuras, est de tide div. definiturn in Concilio Vaticano, in quo haec dicuntur: «Uni– versa quae condidit, Deus providentia sua, tuetur atque gubernat, attin– gens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suaviter. Omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus, ea etiam quae libera creaturarum actione futura sunt» (2). e) Quod Deus cognoscat res possibiles, saltem ut theologice certum tenendum est; nam id formaliter continetur in alia propositione reve– lata, nempe in scientia Dei infinita. «Haec assertio (nempe quod Deus cognoscat omnia possibilia) non (1) Apud VAN DER. MEERSCH, De Deo Uno, in nota, pag. 305. (2) DENZINGER, 1784.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz