BCCCAP00000000000000000000547

54 DE DEO UNO, th. 10, n. 94-95 Est una et simplicissima.-Quemadmodum essentia D€i una est et simplex, ita pariter scientia ejus cum qua plane identificatur. lmmutabilis, aeterna, intuitiva et comprehensiva.-Quia Deus uno actu aeterno et immutabili suam essentiam comprehendendo omnia alia cognoscit et comprehendit. Independens et infallibilis.-Quia nec a rebus externis scientia Dei causatur sicut nostra, neque est aliquid distinctum ab essentia Dei; quapropter non tantum non pot-est falli, sed etiam est ipsa veritas, immo ratio et mensura et causa omnis veritatis. § II.-DE OBJECTO SCIENTIAE DIVINAE TBESIS 10.ª: Deus primo et per se suam essentiam cognoscit et comprehen– dit, secundario autem omnes creaturas, non tantum existentes, verum etiam possibiles et futuras. 94. Connexio matcriae.-Cum jam in thesi praecedenti de existentia scientiae in Deo actum fuerit, deque ejus proprietatibus, pronum est ad magis particularia in hac thesi descendere, ad ejus videlicet objec– tum tam primarium quam secundarium et quia praecipua difficultas in eo est tata ut sciatur in qua medio tam suam essentiam quam crea– turas cognoscat Deus, ab hac quaestione, in qua omnes sunt discon– formes, prorsus in pracsenti abstinemus. Quaeritur igitur in praescnti utrum Deus omnia cognoscat; et re<,– pondemus dicendo ipsum perfectissime suam esentiam cognoscere, immo et comprehendere, caeteraque omnia sive •existentia sive possibi– lia et futura, etiam cognoscere affirmamus. 95. Explicatio ter:m:inorum.- Objectum primarium illud dici solet quod, commensuratum intenectui, primo et per se cognoscitur, et in quo, tanquam in prius cognito, caetera alía ab intellectu cognoscuntur. Essentiam igitur divinam dicimus esse objectum primarium scientiae Dei, quam, non solum ipse cognoscit, sed etiam comprehendit. Tune aliquid comprehenditur quando tantum cognoscitur quantum cognoscibile est; quapropter dicimus in prima parte nostrae theseos quod Deus se totaliter et adaequate cognoscitur. Objectum vero secundarium sunt omnia cognoscibilia pra•eter Deum, quae possunt esse sive existentia sive possibilia sive futura. Existentia sunt illa quae quandocumque fuerunt, sunt, vel erunt, seu aliis verbis, praeterita, praesentia et futura; haec futura duplicis generis esse possunt: futura videlicet necessaria. et futura conditionata: Futura necessaria sunt illa quae ex natura rei eveniunt quin aliter fieri possit, e. g. quod sol crastina die oriatur; futura conditionata sunt ea quae ab actione libera hominis pendent, e. g. quoct ego scribam vel non.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz