BCCCAP00000000000000000000547
52 DE DEO UNO, th. 9, n. 89'-92 «In Deo est formaliter scientia, si hoc nomen sumitur latissime ad designandam cognitionem certam et evidentem veritatis, quaecumque illa sit» (5). 89. Adversarii.-Nullus in praesenti adest adversarius, et facilius erlt invenire aliquos Deum existere infitiantes, quam Deo existenti scientiam ,denegantes. 90. Censura. a) Quod scientia Dei sit perf€ctissima est de fide definitum in Conc. Vaticano, ut supra (6). b) Quod idem sit omnino cum essentia ... , est theologice certum. Pars ].ª: Est in Deo scientia. 91. Probatur ex Sacra Scriptura.-Textus sunt infiniti; a prima us– que ad ultimam paginam Sacrae Scripturae apparet Deus cum homini– bus conversans, futura annuntians, negotia agens, consilia tradens, poe– nas comminans, mandata praecipiens; quae omnia, aliaque hujusmodi fere infinita, Deum intelligentem nobis exhibent; hinc celeberrimum illud dictum a Tertulliano: «Praescieníia Dei tot habet testes, quos fe– cit prophetas» (7). «l!'ecit coelos in intellectu» ( 8). «Mirabilis /acta est scientia tua ex me, confortata est et non po– tero ad eam» (9). «Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus ... » (10). Ex his textibus apparet scientiam Dei ad omnia se extender-e, nullo– que limite circumscribi, a rebus non dependere ... Quapropter scientia Dei infinita et perfectissima dicenda est. 92. Ex ratione theologica. a) Deum esse ens quoddam intellectua– le, ex argumentis quibus demonstratur ipsum existere, apte quoque erui– tur; et re quidem vera, probatum reman-et Deum esse primum motorem immobilem. Jamvero proprium ipsius est alia movere secundum quem– dam motum et in ordine ad aliquem finem, iisque uti tanquam instru-• mentis. Sed haec omnia supponunt Deum int-ellectu esse praeditum --Ergo... b) Idem apparet si consideres ordinem mirabilem in universo splendentem, qui neque casu neque ab ipsa sola natura potuit unquam manari, sed ab aliquo intellectu, a mundo separata et distincto, qui mnnia suaviter et fortiter juxta aliquem finem disposuit. e) Aliud -etiam argumentum desumi potest ex eo quod, juxta su– perius tradita, in Deo sunt, et quidem formaliter, omnes perf-ectiones (5) VAN DER MEERSCH, De Deo Uno, pag. 295. ({l) Cfr. th. 5.ª (7) Adv. Mareionem, 2, 5. (8) Ps. 135. (9) Ps. 138. (10) Ad Hebr., 4, 13.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz