BCCCAP00000000000000000000547

DE SCIENTIA DEI, th. 9, n. 87-88 § I.-DE EXISTENTIA SCIENTIAE DIVINAE DEQUE EJUS PROPRIETATIBUS THESIS 9.ª: Est in Deo scientia perfectissima quae, cum sit pmnino idem cum essentia, est una et simpiicissima, immutabilis et aeterna, intui– tiva et comprehensiva, independens et infallibilis. 87. Status quaestionis.-A notioribus ad minus nota procedentes, quaerimus in praesenti, utrum sit in Deo scicntia, et si affirmative, quaenam fint cjus relationes cum essentia divina; a cujus solutione' pendent, uti patet, proprietates quas de ipsa Dei sci-entia poterimuf, deinde praedicare. Et quia po.Sset aliquis dubitare utrnm Deo conveniat scientia, eo quod apud nos videatur perfectio mixta, utpote discursiva, neccsse ha– bemus accuratam praemittere scientiae d-efinitionem. 88. Quid sit scientia.--Scientia dupÜciter potest desumi, lato scilicet et proprio sensu; lato sensu, idem est ac cognitio intellectiva certa :!t evidens; hoc sensu, visio immediata dicitur etiam scientia; sensu au– tem proprio et stricte dicto, scientia est cognitio rerum per causas. Nunc autem, haec cognitio per causas supponit apucl nos rnutabi– litatem, successionem, discursum, quia, propter debilitatem nostri intel– lectus, non possumus totam veritatem uno intuitu comprehendere, sed necesse habemus ab una cogitatione ad aliam transire usque dum tot;¿¡, veritas totaliter cognoscatur. At haec omnia aliaque hujusmodi nonnisi per accidens eveniunt, videlicet propter nostram debilitatem intellectus; scientia enim, ex suo formali conceptu, nihil aliud dicit praeter cognitionem sive notitiam alicu,ius veritatis, et praescindit omnino ex se ab eo utrum acquiratur per discursum aut per unum simplicissimum actum, utrum per qualita– tem aut habitum superadditum, vel per substantiam, utrum distingua– tur ab essentia vel si.t cum ea re omnino idem (3). Vides igitur nos in praesenti nihil aliud praesumere nisi accuratis– simas tradere notiones earum perfectionum quas de Deo praedicamus, easque ab imperfectionibus, quae necessario inveniuntur in creaturis, de– purare juxta illud auod dicit Stus. Thomas in solutione difficultatum: «Ad primum ergo dicendum quod quia perfectiones procedentes a Deo in creaturas altiori modo sunt in Deo, ut supra d'ictum est... oportet quod quandocumque nomen, sumptum a quacumque perfectione creaturac, Deo attribuitur, secludatur ab efus significatione omne illud quod perti– net ad imperfectum modum qui competit creaturae. Unde scientia non est qualitas in Deo vel habitus, sed substantia et actus zmrus» ( 4). Scientia est proinde perfectio simplex, nullam imperfectionem in se involvens, quae potest et debet formaliter de Deo praedicari. (3) «In creaturis scientia acquiritur pluribus, finitis et accidentalibus actibus. Haec est imperfectio quae contlnglt non quldem ratlone sclentlae, quae in suo conceptu dicit so!ummodo cognitlonem certam et evldentem, ..., sed ratione subjectl seu creaturarum, quae nequeunt esse sua actlo». MAZZELLA, De Deo Uno, pag. 94. (4) 1, q. 14, a. 1, ad l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz