BCCCAP00000000000000000000547

50 DE DEO UNO, th. 9, n. 86 etiarn Sto. Paulo «incomprehensibilia sunt_ judicia ejus et ilwestigabi– les viae ejus ... » (2). Nunc autern, non omnia quae sub scientia Dei continentur, parl modo sunt nobis impervia atque impenetrabilia, quippe nonnulla sunt quae nullam habent difficultatem, quaeque proinde sunt ab omnibus theologis incunctanter admissa; alía autem sunt quae non eamdem habent apud omnes certitudinem; quare ne vera cum falsis, certa cum incertis confundamus, gradatim a nobis proficiscendum est, a notio– ribus ad minus nota procedendo, sicut communis sensus docet atque recta ratio suadet. Et quia mysterium non poterimus de medio tollere unquam, caven– dum tamen est ne illud a suo loco et sede propria removeamus, et in alia parte illud collocemus, sicque aliud mysterium fingamus quod ne– que fides neque ratio patiantur; in hoc etiam negotio melius certe nobis est in manus Dei incidere quam in manus hominum. En igitur occurrit tibi Bañezius et scientiam Dei tibi exhibet infal- 1ibilem et efficacissimam quia, per decreta praedeterminantia, omnes creaturarum actiones ad unum praedeterminantur; intelligitur facile in hoc casu, et in hac sente.ntia, infallibilis Dei scientia, nec ullum in Deo reponendum ,est mysterium; sed mysterium, et certe maximum, necessario admittere debes in eo quod Uberum arbitrium, ad unum per decretum divinum praedeterminatum, libere nihilominus ad unam vel ad aliam partero sese movere valeat. Si igitur Bañezium non sequaris, quia mysterium a sua sede et loco removere videatur, -ecce occurrit tibi Malina, et scientiam mediam tibi proponit, juxta quam Deus cognoscit futura non in seipso, in sua vide– licet essentia, sed in rebus ipsis, in objectiva eorum veritate; certe, in hac sententia lib-erum manet hominis arbitrium; at quomodo tune in– fallibilis et efficax et independens scientia Dei? quomodo independen– tia scientiae divinae salvari poterit unquam, si ipsa acquiritur depen– denter ab objecto quodam extrínseco, non secus ac scientia humana? .. Removes igitur iterum a sua prop,ia et genuina sede mysterium, illudque ponis in eo quod res, quae nihil sunt, nec aliquid erunt a parte rei, suam nihilominns habeant veritatem et intelligibilitatem. Vides proinde difficultatem quam habemus in praesenti solvendam; quapropter necess-e est ut quanto materia sit magis obscura, tanto clarior evadat ipsius expositio et d-eclaratio. Hinc agemus: 1. 0 ) De existentia scientiae divinae, deque ejus proprie– tatibus. 2. 0 ) De ejus objecto tam primario quam secundario, de– que ejus divisione. 3. 0 ) De medio in quo Deus omnia cognoscat. 4. 0 ) De modo quo Deus futura cognoscat in sua essentia. (2) Ad Rom., 11, 33.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz