BCCCAP00000000000000000000547
DE SCIENTIA DEI, th. 9, n. 85-86 49 Pars 2.ª: Immo est ipsa vita subsistens. Uti ex supra dictis constat, in Deo non datur nisi quidam actus purissimus et simplicissimus, in qua id quod est, est; jamvero in hoc ente idem sit esse et operari necesse est. Ergo vita Dei est ejus esse; cum igitur esse divinum sit per se subsistens, sequitur quod etiam sit vita subsistens. 85. Scholion.-a) Sequitur ex dictis Deum esse causam efficientem totius vitae, non aliter ac totius esse; et sicut esse, in nobis receptum, est quaedam divinae essentiae limitata participatio, ita pariter vita, quae in nobis est, participatio quaedam divina dicenda est illius vitae inexhauribilis quae omnino identificatur cum esse divino per se sub– sistenti. b) Sequitur praeterea omne vivens creatum in sua operatione vi– tali ad Summam Vitam tendere tanquam ad suum finem, eamque appe– tere quemadmodum omnia appetunt suum oonum. e) Sequitur proinde Deum esse causam efficientem, exemplarem si– mul ac finalem omnium viventium; nullo autem modo dici potest Deum esse causam formalem viventium, quasi Deus esset anima mundi: omnia enim viventia suum habent principium vitalc quo vivunt et operantur. d) Ex eo quod in Deo vivere idem omnino sit ac ejus intelligere se– quitur manifesto quod omnia quae sunt in Deo ut intellecta, eo ipso sint ejus vita; cum igitur omnia, quae a Deo sunt facta, sint etiam in eo ut intellecta, inde est quod sint etiam vita divina. <<Vivere Dei est ejus intelligere. In Deo autem est ídem intellectus et quod intelligitur et ipsum intelligere. Unde quidquid est in Deo ut in– tellectum, est ipsum vivere vez vita ejus. Unde cum omnia, quae facta sunt a Deo, sint in ipso ut intellecta, sequitur quod omnia in ipso sunt ipsa vita divina» (12J. ART. II De scientia Dei 86. Praenotandum.-Aggredimur jam in praesenti quaestionem om– nium difficillimam, cujus plenam solutionem Theologi frustra inquisie • re usque adhuc; nec mirum, nam scientia divina mysterium est nobi& penitus absconditum juxta illud Psalmi: «Mirabilis /acta es.t scien– tia tua ex me, confortaia est et non votero ad eam» (1); si enim scien– tiam Dei comprehendere val-eremus, ea ipso omnia quae de infallibili scientia Dei deque ipsius compositione cum libero hominis arbitrio punctum constituunt salebrosum et insolubile, omnibus pateface– rent, et nullum amplius jam remaneret mysterium; omnia tune nuda et aperta essent oculis nostris pariter profecto ac ipsi Deo; at teste (12) STUS. THOMAS, 1, q. 18, a. 4. (1) Ps. 138, 6. MAN. THEOL. DOGM.-5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz