BCCCAP00000000000000000000547

48 DE DEO UNO, th 8, n. 81-84 Deo; ratio est quia non est de essentia opera.tionis immanentis in quan– tum hujusmodi, ut producatur aliquis actus seu terminus; quod ut clarius evadat, considerari oportet quod si in creaturis omnis operatio imma– nens implicet actum distinctum, utputa intelligere et velle, ideo est quia apud ipsas essentia et intellectus et species intellecta non sunt unum et idem; cum igitur in Deo haec ratio non procedat, nullus datur nec dari potest actus seu terminus ab ejus essentia distinctus Sensus igitur nostrae theseos est: quod Deus, qui est ens per se sub– sistens, actus purisimus, omnique perfectione plane infinitus, est etiam vivens, immo et ipsa vita subsistens, quatenus ipse totaliter sit princi– pium suae operationis, nihilque recipiat ab agentibus extrinsecis, immo potius sua vita identificetur cum suo esse subsistenti. 81. Censura.-Quod Deus sit vivens, vivus, est de fide div. cath. de– finita in Concilio Vaticano (6). Pars l.ª: Deus est vere et proprie vivens. 82. Probatur ex Sacra Scriptura.-In qua Deus exhibetur ut vere et proprie viv-ens, quippe ipse creat, ipse elicit operationes immanentes volendi et intelligendi, ipsasque operationes hominibus manifestat; po– pulum sibi eligit illumque gubernat, mandata imponit, poenas minatur aliaque hujusmodi de ipso enuntiantur quae nullum dubium nobis re– linquere possunt. Sed etiam expressis verbis de eo dicitur quod sit vivens: «Sicut misit me vivens Pater» (7). «Sicut enim Pater haoet vitam in semetipso, sic et dedit Filio ha– oere vitam a semetvipso» (8). «Tu es Christus Fil'lus Dei vivi» (9). In Apocalipsi nobis exhibetur Deus vivens in saecula saeculo– rum (10). 83. Ex Traditione.-Id pariter constat, quippe christiani semper et ubique Deum viventem proclamant, Pairem et Filium et Spiritum Sanc– tum: Filium a Patre genitum, Spiritum autem Sanctum ab utroque pro– cedentem ... (11). 84. Ex ratione theologica.-Scimus ex supra dictis omnes perfectio– nes simplices inveniri in Deo formaliter et eminenter. Jamvero vita est perfectio simplex. Ergo in Deo invenitur formaliter. (5) (7) (8) (9) (10) (11) Cfr. supra, th. 5. Joan., 6, 58. Joan., 5, 26. Mt., 16, 16. Apoc., 4. 10; 10. 6. Ita STus. AUGUSTINUS: «Tu, vita es animarum, vita vitarum, vivens telpsa. et non mutaris, vita an!mae meae». Gonfess., lib. 3, c. 6, n. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz