BCCCAP00000000000000000000547

DE VITA DEI, th. 8, n. 80 47 eo rl:!,tio vitae (4); at notari etiam oportet quod cum motus r-ecipiatur in mobili, illud dicendum est vivere quod suscipit in se motum ab ipso procedentem, seu quod efficit motum sibi immanentem. Difficultas.-Posset tamen in praesenti aliqua obveniri difficultas ex ea procedens quod Deus sit penitus immutabilis adeoque plane imrnobilis; cum igitur vita supponat motum, necesse sit a Deo quamlibet removere rationem vitae. At nihil profecto a sensu communi magis alienum; quapropter ut quaevis aequivocatio anferatur, animadvertendum est quod motus multis modis accipi possit, sensu videlicet stricto, pro succesivo transitu de po– tentia ad actum, et sensu lato, pro qualibet operatione, etiam pro ea, quae est actus purus, nullo modo potentiae superveniens; et in hoc sen– su sumitur in praesenti quando vitam de Deo affirmamus. Quapropter berre notandum est quod vita de se nihil audiat prae– ter operationem immanentem; operationem videlicet quae procedit a subjecto et in ipso tota manet, et proinde est perfectio operantis; de se non dicit utrum illa operatio fiat cum transitu de potentia ad actum, vel non. Nunc autem, in creatis haec operatio fit cum mutatione proprie dicta, nam ille qui sentit, vel cogitat vel intelligit, aliquid novum acquirit quo antea carebat. In Deo tamen nihil aliud importat praeter perfectionem simplicem, operationem immanentem, quae nihil adhuc dicit de transi– tu de potentia ad actum (5). Vita in actu primo et secunclo.-Vita potest considerari sive in actu primo sive in actu secundo. In actu primo considerat8, est ipsum esse viventis; in actu secundo, est ipsa operatio immanens quae a vivente elicitnr. Dicimus in thesi Deum vivere non tantum in actu primo, sed etiam in actu secundo, quatenus operationes elicit immanentes sese intelligen– di et amandi. Nova difficultas.-Posset nihilominus adhuc instari contra positio– nem quam in thesi defendimus; nam esto quod vita actu primo consi– derata non dicat motum: at id dici non poterit de vita actu secundo sumpta, quipp-e vita in actu secundo sumpta est ipsa operatio imma– nens, seu ipsa activitas vitalis. Jamvero nulla concipitur operatio quae non habeat actum seu terminum a re distinctum. Ergo dicendum est quod, in Deo, aut non detur vita in actu secundo, id est, operatio ulla immanens, aut confiteamur necesse est quemdam hujus operationis ter– minum ab ejus essentia distinctum, quod cum divina simplicitate com– poni non posse manifestum est. Respondendum est id quidem accidere in creaturis, non autem in (4) «Ad cujus evldentiarn conslderandurn est quod, curn vlvere dicuntur allqua secundum quod operantnr ex se ipsis, et non quasl ab aliis mota, quanto perfectlus competit hoc allcul, tanto perfectlus in ea invenltur vita» (!bid.). (5) Cfr. URRABURU. Theodicea, dlsp. 4, et VAN DER MEERSCH, De Deo Uno, pag. 287.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz