BCCCAP00000000000000000000547
DE OPERATIONIBUS DIVINIS, n. 78-79 45 purum esse subsistens, ejusmodi differentia non invenitur. Ergo non po– test esse nisi unus (16). b) Secundum argumentum desumitur ex infinitate Dei; nam pro– prium Dei attributum est infinitas perfectionis. Jamvero si plures es– sent Dei, oporteret ut unus haberet aliquid absoluti unde ab alío distin– gueretur. Sed in hoc casu neuter esset Deus, utpote imperfectus (17). CAPUT III DE OPERATIONE DEI 79. Praenotandum.-Post considerationem eorum qua-e ad divinam essentiam spectant, considerandum restat ea quae ad ipsius operatio– nem pertinent. Porro, duplex est operatio, immanens videlicet et transiens; imma– nens illa dicitur quae manet in operante; transiens vero illa quae tran– sit in exteriorem effectum. Nunc autem, de operatione transeunti in Deo, in aliis tractatibus theologicis agitur; in praesenti igitur agendum nobis est de operatione Dei immanenti. Sciendum tamen est quod in ente spirituali nonnisi duplex invenia– tur operatio immanens, intelligere scilicet et velle. Quapropter de scien– iia et voluntate divina statim texendus est sermo. At nonnulla alía etiam inveniuntur quae scientiam et voluntatem Dei simul respiciunt utputa divina Providentia, quae tam in genere quam in specie, relate scilicet ad electos et reprobas considerari potest et debet. Denique tandem de potentia Dei, quae est principium omnis ope– rationis ad extra, aliquid dicendum erit. Orclo sequendus.-Praemissa thesi circa vitam Dei generice consi– deratam, statim ad singula in specie deveniendum est; quae omnia pau– cis verbis complectentes, hic erit ardo a nobis sequendus: (16) (17) a) De vita Dei. h) De scientia Dei. e) De voluntate Dei. d) De Divina Providentia. e) De voluntate Dei salvifica. f) De potentia Dei. «Illud quo essent!a commun!s individuatur, imposslbile est plur!bus conve– n!re. Sed essent!a divina per seipsam individuatur, quia in Deo non est al!ud essent!a et quod est... Impossibile est ergo quod sit Deus nis! unus tantum». STUS. THOMAS, comp. theol., c. 15. «Si essPnt nlures dli, onorteret eos di/erre : al!quid ergo conveniret un! quod non alteri». 1, q. 11, a. 3.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz