BCCCAP00000000000000000000547
44 DE DEO UNO, n. 75-78 Immensitas, e contra, convenit Deo prout est in se, nulla habita ra– tione ad creaturas, ita ut, etiamsi nullum adesset spatium, adhuc Deus praedicari deberet immensus. «Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades» (8). «Magnus est, et non habet finem, excelsus et immensus» (9). IV.--NON TANTUM UNUS, SED ETIAM UNICUS EST DEUS. 75. Quid sit unum.-Unum est indivisum in se et c.ivisum a quoli– bet alio. «Unum, ait Stus. Thomas, nihil aliud significat quam ens indi– visum. Et ex hoc apparet quod unum convertitur cum ente. Nam omne ens aut est simplex aut compositum. Quod autem simplex, est indivi– surn et actu et potentia. Quod autem est compositum, non habet esse, quamdiu partes ejus sunt diversae, sed postquam constitmmt et com– ponunt ipsum compositum. Unde manifestum est quod esse cujuslibet rei consistit in indivisione. Et inde est quod unumquodque sicut custodit suum esse, ita custodit suam unitatem» (10). Dicimus in thesi non tantum quod Deus sit unus in se, sed etiam unicus, quatenus scilic-et necessario excludit alimn similem sibi in specie, seu alium Deum. 76. Adversarii.-Sunt Polythesitae et Dualistae: illi quia plures deos colunt; isti quia duo summa principia admittunt, unum principium boni, alterum vero malí, vel unum principium absolute supremum, sub quo stant duo principia secundaria, unum bonum, alterum malum. 77. Probatur ex Sacra Scriptura.- «Audi, Israel: Dominus Deus nos- ter Dominus unus est (est unicus)» (11). «Videte quod ego sim solus et non si_t alius Deus praeter me» (12). «Scimus ... quod nullus est Deus nisi unus» (13). Ex Patribus.-Omnes Patres in eo sunt quod praedicent ununi esse Deum contra Ethnicos et Gentiles; unum tantum Deum cui omnes ha– mines obedire debent ... «Regula est fidei... unum omnino Deum esse, nec alium, praeter mundi conditorem» (14). «Deus, si perfectus est, ut esse debet, non potest esse nisi unus» (15). 78. Ex ratione theologica. a) Ex simplicitate Dei. Individua in eadem specie non multiplicantur nisi per differentias individuales, quae naturam contrahunt et individuant. Jamvero in eo cujus natura est (8) Ps. 138, 7. (9) Baruch., 3, 25. (10) 1, q. 11, ª· l. (11) Deut., 6 4. (12) Deut., 32, 39. (13) I Cor., B, 4; cfr. etiam Deut., 4, 35; Is., 44, 6. (14) TERTULLIANUS, De praescrip. haer., 13; Journel, 290. (15) LACTANTIUS, Div. Inst., lib. 1, c. 3, n. 7; Journel, 625.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz