BCCCAP00000000000000000000547

PR.AEFATIO AD SECUNDAM EDITIONEM Prima editione hujus operis, abhinc paucis annis jacta, tota– liter exhausta, hanc secundam tibi, benevole lector, exhibemus; in ea enim id unum prae alio in mente habuimus, ut. aliquibus emendatis aliisque pro necessitate temporum additis, nostrum MA– NUALE THEOLOGIAE DOGMATICAE quam maxime inserviret ad utilitatem alumnorum qui scientiae divinae addiscendae incum– bunt; quamobrem eamdem reliquimus in uno.quoque tractatu di– visionem, eamdemque etiam in unaquaque thesi distributionem, cum bene nosceremus, ex praxi multorum annorum, hanc metho– dum esse valde didacticam et ad scientiam sacram rite evolven– dam et explicandam aptissimam. Non pauca addidimus in praesenti editione tam essentialia quam accidentalia; essentialia dicimus illa quae pertinent ad doctrinam maximi momenti, utpote inhabitationem Spiritus Sancti in anima– bus justorum in tractatu de Gratia, mortem et assumptionem Btae. Mariae Virginis ejusque regiam dignitatem in tractatu de Mariología, materiam et formam in Sacramento Ordinis..., de qui– bus aut parum aut nihil in prima editione disseruimus, aut juxta declaratíones Ecclesiae mutari debent...; accidentalia dicimus illa cuae potius ad ornatum aut ad complementum pertinent; et ideo plura Magisterii ecclesiastici documenta in multis thesibus censui– mus addenda ad majorem alumnorum facilitatem necnon et mul– tas notas bibliographicas ad ipsorum abundantiam. Facile nobis compertum est scientiam theologicam esse valde com.plexam et amplissimam ita ut quaelibet thesis plures habeat t'elut'i ramificationes in unam aliamve directionem; quapropter si eas sequi et explanare velis, multum quidem incrementabis Opus,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz