BCCCAP00000000000000000000547
DE ATTRIBUTIS DIVINIS, n. 72-74 43 inde deduximus Deum esse ens simplicissimum, in quo omnia quae ha– bentur, continentur -et sunt. Nunc autem, si per impossibile admitteres in Deo mutabilitatem, ipso facto omnia corruerent; Deus videlicet esset in potentia ad termi– num mutationis, aliquid novum acquireret vel amitteret, haberet com– positionem. Jamvero in Sacra Scriptura Deus immutabilis esse saepissime dici– tur; caetera autem mutari in omnibus fere locis pra-edicantur. Ergo Deus est prorsus immutabilis. «Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur. Tu autem ídem ipse es, et anni tui non deficient» (2). «Ego Dominus et non mutar» ( 3). «Consiliwn Domini in aeternum manet» ( 4). II.-DEUS EST AETERNUS. 73. Probatu.r.-Aeternitas consequitur immutabilitatem, quia nihil aliud dicit nisi negationem initii et finis et negationem successionis; est enim secundum notam d-efinitionem a Boetio traditan: «Intermína– bilis vitae tata simul ac perfecta possessio» (5). Jamvero in ente immutabili, in illo videlicet quod semper eodem modo -est, impossibile quoque distinguere successionem, quia ibi nullus motus. Ergo Deus, qui est immutabilis, etiam est aeternus; immo, quia immutabilis, ideo aeternus. «Vivo ego in aeternum» (6). «Mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quae praete– riit» ( 17). III.-DEUS EST IMMENSUS ET UBIQUE l'RAESENS. 74. Probatur.-Immensitas in eo consistit quod aliquis possit esse praesens omnibus rebus et locis, non modo actu exist-entibus sed etiam possibilibus, quin ullam patiatur mutation-em. Immensitas attenditur secundum quod aliquod ens ratione suae virtutis operativae non possit definiri ad talem determinatum locum vel spatium. Cum igitur virtus operativa Dei non possit ullo modo restringi ad determinatum locum, sed necessario se extendat ad quemlibet locum pos– sibilem, dicendum est quod Deus est immensus et ubique praesens. Ubiquitas est perfectio secundum quam D-eus est praesens locis exis– tentibus, sive p,er essentiam, sive per praesentiam sive per pot-entiam; ponit in Deo habitudinem rationis ad omnia loca actu exist-entia; ideoque praedicari dehet de Deo in tempere; est enim attributum relativum. (2) Ps. 101, 26-28. (3) Malach., 3, 6. (4) Ps. 32, 11. (5) BOETHIUE, De consol. philosoph., lib. 5, pros!. 6; PL, 63, 858. (6) Dent., 32, 40. (7) Ps. 89, 40; II Petr., 3, 8; Ps. 9, 8; Apoc., 23, 13; Gen., 21, 33.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz