BCCCAP00000000000000000000547
42 DE DEO UNO, DE ATTRIBUTIS DIVINIS, n. 69-72 b) Perfectiones autem mixtae continentur non formaliter sed emi– nenter seu virtualiter; non formaliter, quia implicant imperfectionem; sed eminenter seu virtualiter, quia in Deo virtus continetur eas per– fectiones producendi. § III.-DE IMMUTABILITATE, AETERNITATE, IMMENSITATE EI' UNITATE DEI 69. Connexio materiae.-Ascendendo a creaturis ad Deum per• sic dictam viam remotionis et excellentiae, pervenimus ad ens quoddam simplicissimum, qui in uno actu purissimo essendi omnes continet per– fectiones; quapropter pronum erat concludere Deum esse in omni per– fectione absolute et undequaque infinitum. Eadem igitur via in hac thesi utentes, removere a Deo debemus ea quae apud nos tam in genere motus quam quae ad unum locum defini– tionis inveninntur, ut denique tandem concludamus ens quod talibus gaudet proprietatibus, non tantum unum, sed etiam unicum invenire oportere. Omnia autem ista, qua,e fortissimis et validissimis probantur ar– gumentis in Theologia naturali, ex reveJatione paucis saltem verbis pro– banda sunt. 70. Censura.-Tam in Conc. Lateranensi IV, quam in Vaticano, thesis est definita; sufficiat igitur solum Conc. Vaticanum, in quo omnia continentur, adducere: «Sancta Catholica apostolica Romana Ecclesia credit et confitetur, unum esse Deum verum et vivum, creatorem ac dominum coeli et terrae omnipotentem, aeternum, immensum, imcomprehensibilem, intellectu ac voluntate ornnique perfectione infinitum; qui cum sit una singularis, sim– plex omnino et incommutabilis substantia spiritualis, praedicandus est re et essentia a mundo distinctus, in se et ex se beatissimus et super omnia, quae praeter ipsum sunt et concipi possunt, ineffabiliter excezsus» (1). 71. Probatur.-Cum omnia quae in thesi enuntiantnr, expressis ver– bis in Sacra Scriptnra nobis tradantur, sufficit in praesenti accura– tam tradere terminorum explicationem, et quid dicat Concilium supra citatum non ignorare. Praeterea si velis clariores obtinere conceptus, recurras necesse est ad Pbilosophiam natural,em, in qua baec omnia suum hab,ent locum. Paucis igitur verbis absolvenda sunt a nobis in praesenti. I.-DEUS EST IMMUTABILIS. 72. Probatur.'---Scimus ex supra dictis Deum esse ipsum esse sub– sistens, in quo nulla admisceri potest potentialitas, nullaque compositio; (1) DENZINGER, 1'(82.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz