BCCCAP00000000000000000000547

DE INFINITA DEI PERFECTIONE, th 7, n. 67-68 41 Nunc autem, non tantum est infinite perfectus in hac vel in illa linea essendi, sed in qualibet; id est, non est infinitus solum respective ad aliquem gradum essendi, sed secundum considerationem absolutam. Ergo Deus est infinite perfectus et quidem absolute. b) Omnis limitatio essendi p,endet a potentia receptiva tau esse; quapropter si aliqua essentia esset idem ac ipsum esse, tam late pateret essentia quam late patet existentia. Jamvero essentia Dei est ipsamet existentia, et esse divinum in nulla pot.entia recipitur. «Deus est infinitus, quod. sic videri potest. Esse enim hominis ter– minatur ad hominis speciem, quia est receptum in natura speciei huma– nae, et simile est de esse equi vel cujuslibet creaturae. Esse autem Dei, cum non sit aliquod receptum, sed sit esse purum, non limitatur ad ali– quem modmn perfectionis essendi, sed totum esse in se habet» (12). «Ex ea quod quuni¡ esse Dei sit ipsamet essentia Dei, esse Dei est irreceptum. Esse enim quod non recipitur in essentia aliqua praevia quae ei determinet modum ac mensuram essendi, est necessario infini– tum» (13). II.-IN DEO SUNT OMNES PERFECTIONES CREATURARUM. 68. Haec secunda pars facile ex eo constat quod Deus sit causa effi– ciens omnium quae in creaturis inveniuntur perfectiones. Jamvero opor– tet quod quidquid perfectionis est in effectu, praecontineatur in causa efficienti. Ergo in Deo oportet inveniri omnes creaturarum perfectiones. «Quidquid perfectionis est in etfectu, ait Stus. Thomas, oportet in– veniri in causa etfectiva, vel secundum eamdem rationem, si sit agens univocum, ut homo generat hominem, vel eminentiori modo, si sit agens aequivocum, sicut in sole est similitudo eorum quae generantur per vir– tutem solis... Cum ergo Deus sit prima causa effectiva rerum oportet omnium rerum perfectiones praeexistere in Deo secundum eminentiorem modum» (14). b) Ex eo quod Deus sit ens per se subsistens. Jamvero qui est per se subsistens, necessario habet totam rationem essendi, sicut si adesset calor per se subsistens, haberet totam rationem caloris nihilque ei dees– se posset. Cum igitur Deus sit ens per se subsistens, habet totam rationem essendi, ideoque totam perfectionem quae in creaturis inveniri potest (15). Nunc autem: a) Perfectiones simplices continentur in Deo formaliter et eminenter: formaliter, quia est omniperfectus; eminenter, quia om– nes istae perfectiones inveniuntur in ipso sine limite. (12) De Potent.• a. 1, a. 2. (13) DE SAN, De Deo Uno, pag. 122. (14) L q. 4, a. 2. ( 15) «Deus est ipsum esse per se subslstens; ex quo oportet quod totam perfec– tionem essendi in se contlneat. Manifestum est enim quod si aliquod cali– dum non habeat totam perfectlonem calidi, hoc ideo est, quia calor non participatur secundum perfectam rationem; sed, si calor esset per se sub– sistens, non posset el aliquid deesse de vlrtute calorls. Unde cum Deus sit ipsum esse subslstens, nihil de perfectlone essendi potest ei deesse» (1, q. 4, a. 2, ad. 2).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz