BCCCAP00000000000000000000547

40 DE DEO UNO, th. 7, n. 64-67 ratus; indicamus praeterea modum quo omnes creaturarum perfectiones in Deo inveniantur, formaliter scilicet et eminenter omnes perfectiones quae nullum involvunt defectum, eminenter vero omnes quae aliquem defectum implicant. 64. Censura. -a) Quod Deus sit simpliciter infinitus in perfectione, est de fide div. cath. definita in Vaticano ( 4). b) Quod autem inveniantur in eo omnes perfectiones formaliter, virtualiter, eminenter... est theologice certum; est enim conclusio ex dog– mate deducta cum omnímoda certitudine. I.-DEUS EST SIMPLICITER INFINITUS. 65. Probatur ex Scripturn.- In Sacra Scriptura nullibi continetur explicite seu in verbis quod Deus sit perfectus eo sensu quo in thesi enuntiatur; verba enim illa: «Estate ergo vos perfecti sicut; et Pater vester coelestis perfectus est» (5), possunt intelligi de sola perfectione morali, non vero de ontologica. Attamen implicite multis in locis talia attribuuntur Deo ut nullum dubium esse possi:t circa infinitam Dei perfectionem; Deus enim est im– mensus, a€ternus, immutabilis, sanctissimus, iiberrimus, omnipotens... sicuti ex his quae remanent dicenda liquido constabit. «Magnus Dominus et laudabilis... et magnitudinis ej:ls non est fi– nis» (6). «Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus» (7). 66. Ex Patribus.-In re tam evidenti sufficiant aliqua testimonia: Stus. Irenaeus: «Deus (est) perfectus in omnibus... fans omnium bo– norum» (8). Stus Cyrillus Alex: «Divinitas possidet in se omnem perfectio– nem» (9). Stus. Damasc€nus: «Deus perfectus est et absque defectu... ut rem uno verbo complectar, omnibus modis est perfectus» (10). 67. Ex ratione theologica. a) «Secundum hoc enim dicitur aliquid esse perfectum, secundum quod est in actu; nam perfeci1lm dicitur cuí nihil deest secundum modum suae perfectionis» (ll). Jamvero probavi– mus antea Deum esse ens per se subsistens, actum purissimum, in qua nulla habetur potentialitas. Ergo oportet quod Deus sit in perfectione infinitus. (4) (5) (6) (7) (8) (9) (10) (11) DENZINGER, 1782. Mt., 5, 48. Ps. 144, 3. Ps. 146. 5. STUS. JRENAEUS, Adv. haer., lib. 4, c. 11. n. 2. STUs. CYRILLUS ALEX., De sanct. et cons. Trinit., dial. 1: Journel, 2081. DAMASCENUS, De fide orth., lib. 1, c. 5; Jo1trnel, 2341; cfr. etlam STUS. AM· BRO&IUS. De Fidc, lib. 1, c. 16; AUGUSTINUS, In Ps. 49, 18; GREGORIUS NYS• SENUS, Journel, 1320, 1712, 1046; cfr. FRANZELIN, op. cit., thes. 23. STUs. THOMAS, 1, Q. 4, a. l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz