BCCCAP00000000000000000000547

DE INFINITA DEI PERFECTIONE, th. 7, n. 61-63 39 THESIS 7.ª: Deus est in perfectione simpliciter infinitus, et in eo sunt for– maliter et eminenter simplices creaturarum perfectiones, eminen– ter tantum perfectiones mixtae. -61. Explicatio terminorum.-Ens perfectum, si etymon vocis consi– deres, est idem ac ens plene factum, cujus scilicet potentia ita sit ad ac– tum totaliter reducta ut nihil de non esse retineat, sed habeat esse com– pletum. Jamvero ens plene factum idem est ac plene causatum, et de potentia et de non esse ad actum •et ad esse plene reductum. Quú.re, nos, si attenderemus ad originem vocis, nullo modo dicere possemus Deum esse perfectum, quia Deus est incausatus et non factus. Attamen, «per quarndam nominis extensionem. perfectum dicitur non solum q1wd fiendo pervenit ad actum completum, sed etiam id quod est in actu completo absque omni factione. Et sic Deum perfectum esse dicimus» (1). Perfectio est ratio per quam participatur de aliqua realitate sive esse. Divisio perfectionis. Perfectio potest esse: a) Simplex, et est illa quae in sua ratione formali nullum includit defectum nullamque limitationem; e. g. sapientia, intellectio, vita (2). b) Mixta et est illa quae in sua ratione formali includit aliquem defectum; e. g. ratiocinium, discursus (3). 62. Nota bene.-Sunt auctores qui hanc divisionem aliter tradant, tertiam divisionem introducendo; quapropter variare debent conceptum in definitione nostra expressum; e. g. De San, op. cit., pag. 23. 63. Istae perf.ectiones possunt in alio inveniri tripliciter: a) Formaliter, quando ei inest secundum propriam formam; e. g. animalitas in homine. b) Virtualiter, quando illa perfectio non continetur in subjecto se– cundum propriam formam, sed continetur in ea tanquam in causa, eo quod potens est -eamdem producere. · e) Eminenter, quando illa perfectio alicui inest secundum modum nobiliorem; e. g. discursus in Angelo. Infinitum, idem est ac illimitatum, seu quod non habet limitatio– nem, eo quod in omni linea entis habeat omne id e¡uod sua essentia exigit. Juxta nostrum modum concipiendi in ente simpliciter infinito pos– sumus distinguere duplicem infinitatem, in linea videlicet essendi et in linea perfectionis; hinc infinitas essentialis, et infinitas attributalts. Sensus nostrae theseos.-Dicimus ergo quod, etsi Deus sit in se sim– plicissimus, est nihilominus absolute perfectus in qualibet linea conside- (1) Contr. Gent., lib. 1, c. 28. (2) De perfectione simplici die! solet quod «melius est ipsa quam non !psa», quia melius est enti eam habere quam non habere. (3) De hac die! solet quod «contrarium ejus melius est entl quam ipsam ha– bere)), quia perfectio contraria, utpote nullam implicans in suo conceptu lmperfectionem, est melior quam mixta.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz