BCCCAP00000000000000000000547
38 DE DEO UNO, th. 7, n. 59-60 pertingeret ad ultimum suae evolutionis; quae omnia non tantum ut phantastica, ut absurda et nimis ridicula, a sana Philosophia aestiman– da sunt, sed etiam ut haeretica ab Ecclesia declarantur. Sic Concilium Vaticanum contra Pantheistas: «Si quis dixerit res finitas, tum corporeas tum spirituales aut saltem spirituales, e divina substantia emanasse, aut divinam essentiam sui manifestatione vel evo– lutione fieri omnia, aut denique Deum esse ens universale seu indefini– tum, quod sese determinando constituat renim universitatem in genera. species et individua distinctam, a. s.» (25). «Simplex omnino et incommutabilis substantia spiritualis, praedican– dus est re et essentia a mundo distinctus» (26). Et Pius X in Encyc. «Pascendi» contra Immanentistas: «Legitima ratiocinatio inde infert unum idemque esse Deum cum ha– mine: ex quo pantheismus» (27). 59. Nota bene.- Ex principiis modo adsertis duplex habetur appli– catio doctrinae in aliis locis s. Theologiae: Prima, in tractatu de Ver/Jo Incarnato, in quo dicitur unionem Verbi cum humana natura non fuisse in natura, sed in persona et secundum ratlonem personae; ibi enim dicitur quod repugnat in Deo quaelibet unio in natura, quemadmodum excogitavit insipiens Eutychcs, quia cum ipse sit simplicissimus, nequit venire cum alio in compositionem ad effor– mandum tertium quid, a componentibus distinctum... Additur, tamen quod persona verbi est composita, non quatenus constet duabus partibus sese mutuo complentibus, sed quatenus persona divinlt Verbi, quae ab aeterno subsistebat in divina natura, in tempore subsistit et in natura humana. Secunda, in tractatu de Gratia Christi, in quo etiam dicitur gratiam esse unicam causam formalem nostrae justificationis, realiter distinctam a Spiritu Sancto; ratio est quia Spiritus Sanctus, utpote simplicissimus, non potest cum aliis venire in compositionem ad efformandum aliquod tertium... § II.-DE INFINITA DEI PERFECTIONE 60. Connexio materiae.-Absoluta jam quaestione de simplicitate Dei, ad ipsius infinitam perf.ectionem considerandam veniendum est; et quidem non sine causa et ratione, quia cum de Deo nihil, praetereaque nihil, nos concipiamus nisi in quantum conceptus efformamus ex crea– turis, posset in praesenti aliquia confusio suboriri. Simplicia enim apud ~os sunt imperfecta; sic e. g. substantia animae spiritnalis, sic pariter esse existentiae, sic denique omnes formae, sive substantiales sive acci– dentales; ratio est evid-ens, q1!ia omnes indigent aliquo comprincipio cui uniantur ad efformandum quoddam compositum. Ut igitur recte intelligamus quomodo simplicitas Dei i.ntelligi opor– wat, Stus.Thomas, post quaestionem de simplicitate Dei, immediate trac– tat quaestionem d-e summa Dei perfectione. Est enim Deus in se simpli– cissimus, in uno purissimo actu quamlibet continens perfectionem. Sit ígitur thesis sequens: (25) DENZINGER, 1804. (2¡¡) DENZINGER, 1782; cfr'. etlam can. 433 contra Almarlcum; et canones 1894 sqs. contra Rosmlni. (27) DENZINGER, 2108.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz