BCCCAP00000000000000000000547
DE SIJVIPLICITATE DEI, th. 6, n. 56-58 37 damnata: «Nulla igitur distinctio in ipso Deo esse potest aut intelli– gi» (~.'1). e) Abbas Joachim peccavit per excessum simul ac Gilbertus Porre– tanus, sententiam extreme oppositam propugnando; ille enim distinctio– nem realem statuit essentiam divinam inter et attributa; iste inter essen– tiam et relationes, essentiam dicendo quartam rem, realiter distinctam a Personis (22). Pars 2.ª: Deus in compositionem venire non potest. 56. Connexio materiae.-Constat igitur quod Deus sit omnino sim– plex, et omni compositione sive reali sive logica expers; at nondum satis, quia, data hypothesi quod Deus venire posset in compositionem cum aliis, jam ejus simplicitas plane evacuaretur; nam contra rationem perfectae simplicitatis non solum est quod aliquid sit in se compositum, sed etiam quod cum aliis in compositionem venire queat. Dicimus proin– de in praesenti quod simplicitas Dei talis est ut nullo modo possit cum aliis concurrere ad efformandum aliquod tertium distinctum a com– ponentibus et singulis seorsim perfectius. 57. Probatur.-Nihil potest cum altero in compositionem venire ad constit-µ-endum aliquod tertium, nisi illud quod habet rationem potentiae receptivae actus, vel actus receptibilis in potentia. Sed utrumque re– moveri debet ab ,ente purissimo per se subsistenti. Ergo... Duae conditiones in majori apposi.tae sunt de ipsa -essentia com– positionis ad efformandum aliquod compositum perfectum; hoc enim constat ex elementis sese mutuo componentibus, qua-eque se habent ut actus et potentia. Jamvero Deus, utpote actus puri.ssimus non potest recipi in alio tanquam in potentia; praeterea propter eamdem rationem non potest venire in compositionem cum alio. Ergo... (23). Brevius: Actui purissimo repugnat quaelibet potentialitas, quia cst summa actualitas. Jamvero si Deus venire poss,et in compositionem cum aliquo, esset in potentia. Ergo ... 58. Conclusio.-Si Deus venire non potest in compositionem cum aliis, sequitur falsitas pantheismi (24) et Immanentismi, secundum quos Deus esset aliqua res quae, sese continuo evolvens et per successivas evolutiones sese manifestans, esset semper in quodam fieri usque dum (21) DENZINGER, 523. (22) Cfr. tractatum De Deo Trino, ubi de Relationibus, th. 9. (23) STUS. TH0MAS, 1, q. 3. a. 8. (24) Pantheisrmis ad quatuor systemata reduci potest : a) Pantheismus formalisticus : Deus est principium formale intrinsecum mundi, seu Deus est anima mundi; ita Schola Jonica cum Stoicis. b) Pantheismus materialistirus : Deus est omnia, vel omnia sunt realiter Deus. Ita Philosophia Brahmanica. acqyptiaca, persica; ELEATES et pos– tea DAVID DE DINAND0, et hodie materialistae, HAECKEL, etc. e) Pantheismus emanatisticus : Omnia procedunt a Deo sese continuo evol– vente ner successlvas emanationes ex substantia divina. Ita Neoplato– nici, GIORDANUS BRUNN0, SPIN0ZA, etc. d) Pantheismns idealistiC1ts : Deus. ens abstractum, universale ac indeter– minatum per idealem evolutionem constituit genera, species et sin– gularia, ita HEGEL, FrcHTE. philosophi Germani, qui potius ludere quam philosophare videntur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz