BCCCAP00000000000000000000547

36 DE DEO UNO. th. 6, n. 53-55 !I.-NON EST COMPOSITIO LOGICA GENERIS ET DIFFERENTIAE SPECIFICAE, NATURAE SPECIFICAE ET RATIONIS INDIVIDUALIS. Nam differentia specifica, e. g. rationalitas, est extra rationem ge– neris, e. g. animalitatis; ,et similiter ratio individualis, e. g. socrateitas, est extra rationem naturae .specificae, e. g. humanitatis. Praeterea differentia specifica est id quo genus contrahitur ad spe– ciem, et similiter ratio individualis est id quo natura specifica contra– hitur ad rationem individui. Haec sunt principia sanae Philosophiae, quae non possunt ullo modo negari nec in dubium revocari. Si autem ea applices ad quaestionem praesentem, ad ess~mtiam sci– licet divinam, statim videbis nullam posse ibi inveniri compositionem. Ratio est quia in Deo gradus genericus vel specificus desumeretur ex ipso esse Dei secundum se. Jamvero repugnat omnino ut ,ess•e sit genus vel species, quia nulla differentia inveniri potest quae sit extra ratio– nem essendi et quae illud contrahat. Ergo in Deo nulla dari potest com– positio logica. Praeterea illud quod in creatis contrahit genus ad speci-em, vel na– turam specificam ad ration-em individualem, se habet relate ad genus et naturam specificam nt actus ad potentiam. Jamvero Deus est actus pu– rus, in quo nulla cogitari potest potentialitas. Ergo idem ac prius (20). 54. Conclusio.-Ergo inter essentiam et attributa Dei non datur dis– tinctio realis, sed tantum virtualis. Constat ex supra dictis nullam dari posse in Deo compositionem, nec realem nec logicam, sed esse unum simplicissimum actum, in qua omnia continentur; quidquid igitur in essentia divina invenitur, unum est; in Deo non distinguitur realiter operari et operatum, esse et operari, sed omnia sunt re unum et idem. At illa divina unitas in essendo multis et inadaequatis conceptibus nobis apparet, qui aliquam, etsi imperfectissimam, essentiae divinae cognitionem nobis praebent; illi autem conceptus a nobis efformantur propter eminentiam divini esse et debilitatern nostrae mentis, quippe totam illam realitatem comprehendere non valentes, necesse habemus multas conceptus adhibere ut ea, quae in se unum sunt, aliqualiter exhibeantur nobis partita et separata. Hinc inter attributa et essentiam Dei aliquam distinctionem intercedere, saltem virtualem, apud omnes in confesso est. 55. Adversarii.-a) Eunomiani et Nominalistae. Illi negarunt quam– libet distinctionem inter essentiam Dei et attributa; hinc inferebant omnia nomina, quae de Deo in Scriptura adhibentur, esse synonima; isti tamen aliquantulum praedictam sententiam mitigarunt, dicendo unam eamdemque perfectionem in Deo recipere plura nomina quatenus connotat diversos effectus; sic e. g. divinitas nunc appellatur miseri– cordia prout connotat effectum subveniendi miseriae; nunc vero po– tentia, prout connotat creationem... b) Eckardus renovavit hanc sententiam; ita se habet propositio ipsius (20) STUS. THOMAS, 1, q. 3, a. 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz