BCCCAP00000000000000000000547

DE SIMPLICITATE DEI, th. 6, n. 53 sibilitatem, quae omnia necessario competunt cuilibet rei corporeae et quantitativae. b) Ens per se subsistens est ens incausatum. Jamvero si Deus es.set compositus, esset necessario causatus, quia compositum dependet ne– cessario ab aliqua causa. «Cum compositio non sit nisi ex diversis, ait Stus. Thomas, ipsa di– versa indigent aliquo agente ad hoc quod uniantur. Non enim diversa in quantum hujusmodi unita sunt. Omne autem compositum habet esse secundum quod ea, ex quibus componitur, uniuntur. Oportet ergo quod omne compositum dependeat ab aliquo priore a9ente» (15). I.-!N DEO NULLA DATUR COMPOSITIO NEC REALIS NEC LOGICA. a) Non datur compositio ex essentia et existentia, quia Deus est ipsum esse subsistens: -essentia divina est sua ipsa existentia (16). b) Nec ex natura et supposfto, quia in divinis suppositum sive per– sona est re ídem cum essentia. Ad cujus rectam intelligentiam scire oportet quid distet in creatis naturam ínter et suppositum; nam natura, ut multoties dictum fuit, est id quo aliquid est id quod est; puta in homine animalitas et rationa– bilitas, seu materia et forma; suppositum est illa eadcm essentia ita in– dividuata ut sit in se aliquid totum, completmn, indivisum in se et divi– sum a quolibet alio, quod est omnino incomrnunicabile et ultimum tan– dem subjectum attributionis. Unde vides suppositum creatum realiter, licet inadaequate, distingui a sua essentia, qui.a plura in illo continentur quam in essentia, scilicet principia individualia; quapropter non possum dicere: humanitas est Socrates. Nunc autcm, <<in his quae non sunt composita ex materia et forma in quibus individuatio non est per materiam individualem, id est per hanc materiam, sed ipsae formae per se individuantur, oportet quod ip– sae formae sint supposi.ta subsistentia, unde in eis non differt suppo– situm et natura. Et sic cmn Deus non sit compositus ex materia et far-' ma... oportet quod Deus sit sua deitas, sua vita, et quidquid aliud sic de Deo praedicatur» ( 17). c) Nec ex materia et forma, quia non constat ex partibus diversis sese invice:m perficientibus. Deus enim est actus purus, ubi nulla adest potentialitas (18). d) Nec ex substantia et accidentibus, rursus quia est actus purus sive summa actualitas, ubi nihil pot.est addi, nihilque amitti. Jamvero substantia quae esset susceptiva accidentis, esset in potentia ad ac– tum... (19). ( 15) (16) (17) (18) (19) De I'ot., q. 7, a. l. STUS. THOMAS, 1, q, 3, a. 4. STUs. THOMAS, 1, q. 3, a. 3. «Materia est id quod est in potentia»; sed Deus «est actus purus non ha– bPns 8.liquid de potential!tate». 1, q. 3, a. 2. «subjectum, ait STUs THoMAS, comparatur ad accidens, sicut potentia ad actum; subjectum enim secundum accidens est a!iquo modo in actu. Esse autem in potentia omnino removetur a Deo, ut ex praedictis patet». 1, q, 3, ª· 6.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz