BCCCAP00000000000000000000547
DE SIMPLICITATE DEI, th. 6, n. 48-50 33 Pars l.ª: Deus est omnino simplex. 48. Simplicitas dicitur per oppositionem ad compositionem, et est carentia compositionis (2); compositio est duorum aut plurium elemen– torum unio ad constituendum aliquid tertium, a componentibus reali– ter distinctum. Compositio potest esse duplex: alia realis sive physica, alia logica. Compositio realis sive physica est illa quae constat elementis reali– bus in natura rerum actu vel potentia existentibus; e. g. materiae et formae in essentiis rerum corporalium; essentiae et esse, naturae et sup– positi, substantiae et accidentium in omnibus rebus finitis, sive corpora– libus sive spiritualibus. In hac compositione reali duo elementa ita conjunguntur inter se, ut vere efficiant aliquod tertium, distinctum a componentibus. Prima et fundamentalis compositio, a qua caeterae compositiones dependent, est compositio realis ex essentia et esse, qua sublata, necessario auferri debent et aliae. Compositio logica tune habetur «quando considerantur plures ratio– nes absolutae in uno eodemque ente identificatae, quae tamen separa– tae inveniri possunt et inveniuntur in natura rcrum» (3). Sic e. g. com– po<;itin oeneris et differentiae specificae, naturae specificae et rationis. tndivfdualis; tum prima, tum secunda efficiunt quaindam compositionem logicam, utputa animalitas et rationalitas, humanitas et socrateitas, quae aliquid ponunt absolutum in subjecto, et in eodem €nte plane iden– tificantur, ita tamen ut non tantum possint separari, sed etiam de facto separentur in natura rerum. Hanc duplicem compositionem a Deo removemus, dicendo in Deo non dari partes reales materiae et formae, essentiae et esse, naturae et suppositi, substantiae et accid~ntium, generis -et differentiae et ac– cid-entium, g-eneris et differentiae specificae, sed omnia esse unum quid simplicissimum. 49. Adversarii. a) Antlzropomorphitae (4), qui Deo adscribebant cor– pus, materiam et formam; admittebant isti in Deo compositionem realem ex materia et forma; istos haereticos prae oculis habet Stus. Thomas in hac quaestione 3, art. I. 50. Censura.-Thesis est de fide div. cath. áefinita. a) In Conc. Lateran. (1215): «Firmiter credimus et simplíciter con- (2) Disputant theologi utrum simplicitas sit perfectio simpliciter, id est, utrum formaliter importet entltatem aliquam uosltlvam necne; ~atio disputandl in eo csi quod simplicitas sit. carentia composltionis, DURANDUS, ScoTus. TOLEDO, VALENTIA, et alii. affirmatlve respondent: CAJETANus, BÁÑEZ. Mo– LJNA, SUAREZ, negative. Cfr. si vis, ZUBIZARRETA, Op. cit., pag. 49. (3) BILLOT, De Deo Uno. pag. 80. (4) Hic error viguit s9,eculo IV apud quosdam monachos Aegypti: cfr. SócRA– TES, Hist. Eccl., lib. 4, c. 7; hujus erroris accusati sunt MELITO. episcop.. TERTULLIANUS, et STUS. EPIPHANIUS : sed immerito, quia testimonia anata. vel ~eferuntur ad Christum Hominem. vel dicunt corpus esse quldquid est reale, vel falso accusatur STus. EPIPHANIUS. Cfr. WmcEBuRGENsEs, De Deo Uno, 42 sqs. MAN. THEOL. DOGM.--4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz