BCCCAP00000000000000000000547

32 DE DEO UNO, th. 6, n. 45-47 tates quae ipsam, juxta nostrum modum concipiendi, censentur conse– qm, modificare et perficere. Sic igitur melius apparebit methodus scien– tifica nostri tractatus quae ex principiis notissimis ad conclusiones eruendas sese dirigit. Porro, proprietat-es sive pP.rfectiones, quas in D-eo invenimus, attri– buta solent a theologis appellari; quapropter ad ipsa cognoscenda sta– tim veniendum est. 46. Quid sit attributum.-Est «omne illud quod, excepta divina es– sentia, quocumque modo est de Deo praedicabile.» Divisio: Attributum divinum dividitur in: a) Positivum et neoativum, prout aliqua perfectio Deo adscribatur, vel. ab ipso aliqua imperfectio removeatur. b) Absolutum et relativum, prout exprimat ipsum modum Dei es– sendi absolute, vel in ordine ad creaturas. e) Quiescens et actuosum, prout exprimat modum essendi Dei vel ejus operationem. Accuratior attributi divini definitio.-Accuratior tamen attributi di– vini definitio est hujusmodi: «Est pcrfcctio absoluta et necessaria, for– malit er in Deo existens, et modo nostro concipiendi, consequens ad es– sentiam constitutam tanquam ejus proprietas» (1). Si igitur hanc definitionem recte intellexeris, videbis quod simplici– tas, infinitas, immensitas, aeternitas aliaque hujusmodi non sint attri– buta divina stricto sensu, quippe ad ejus essentiam non censeantur a nobis consequi tanquam proprietates, sed potius ipsam essentian cons– tituant, vel modum ipsius exprimant. In hac definitione vera Dei attributa sunt intellectus. voluntas, amor, sapientia, sanctitas, ea videlicet quae non ad essentiam, sed ad ejus operationem pertinent. Fi.s igitur praemissis de attributi definitione, inquirendum est de singulis attributis divinis ut accuratiorem obtineamus divinae essentiae co2'ni.tionem; et primo quidem inquirendum venit utrum Deus sit ens corporeum, compositum, et an cum aliis in compositionem venire possit. Sit igitur thesis sequens: $ I.-DE DEI SIMPLICITATE THESIS G.ª: Deus est omnino simplex; nec potest cum aliis in compositio– nem venire. 47. Divisio.-Thesis habet duas partes; in prima parte propugna– mus Deum ess,e omnino simplicem, cum in eo nulla sit excogitabilis com– positio; in secunda vero dicimus quod Deus, in se simplicissimus, in compositionem venire nequit cum aliis. (1) BILLUART, De Deo, diss. 2, a. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz