BCCCAP00000000000000000000547

DE ESSENTIA DEI METAPHYSICA, th. 5, n. 44-45 31 Prima sententia.-Quia confundit €Ssentiam Dei metaphysicam cum essentia physica; cumulus enim perfectionum non solvit quaestionem, quia quaeritur a nobis quaenam sit perf€ctio divina quae Deum, prout est in se, constituat, quaeque sit omnium perfectionum comprehensiva, ac proinde concipiatur a nobis tanquam radix a qua caeterae dimanant. Nec mirandum nobis est, nam agitur in pra-esenti de cognoscenda essentia Dei; sed_ Deum nos cognoscere non possumus nisi conceptibus nostris; cum igitur, juxta nostrum modum cognoscendi, aliquae perfec– tiones aliis sint priores, a quibus dimanare c-enseantur, quaerimus quae– nam sit in cumulo perfectionum illa Dei p-erfectio quae sit omnibus prior. Secunda sententia. Quia infinitas adserta non potest primo cons– tituere -essentiam Dei, seu id quod est; est tantummodo quaedam exigentia vi cujus omnes perfectiones inveniri debent in Deo. At, undenam, quaeso, talis exigentia? Quaenam est radix ipsius? ... Tertia sententia.- Quia exclusio cujuslibet limitis pertinet ad modum perfectionum, non autem ad essentiae constitutionem. Quarta r,ententia.-Quia intellectio concipitur ut consequens essen– tiam jam constitutam; praeterea quia non est perfectio omnium com– prehensiva; habet enim minorem comprehcnsionem quam ens per se subsistens. Quinta sententia.-Quia bonitas posterior est enti; quia Deus nequit dici causa sui; quia libertas nonnisi post intellectionem concipitur. Sexta sententia.-Quia aseitas vel -est ídem ac «esse ver se subststens», et tune eamdem s-ententiam tenemus, sed modus dicendi minns est aptus, vel aliquid distinctum et tune dicit independentiam ab omni alio in existendo, non autem illam perfectionem qua in suo esse Deus constituatur. In hac hypoth-esi remaneret adhuc explicandum cur Deus esset in– dependens, et aliud responsum tandem aliquando dari non posset nisi quia est «ens per se su'bsistens» (14). ART. II De Dei attrfüutis 45. Connexio materiae.-Uti ex supra dictis constat cognitio, quairi habemus de Deo, ex creaturis derivatur; cum igitur, juxta nostrum mo– dum intelligendi, aliqua distinguamus tam in creaturis quam in Deo quae ad essentiam et ad proprietates ab ipsa dimanantes pertineant, aequum €St ut post considerationem eorum quae ad essentiam Dei me– taphysicam spectant investigaviin.us , consideremus etiam illas proprie- (14) VAN DER MEERSCH, Op. cit., n. 163; REMER, Theodicea, n. 37-59; LERCHER, op. cit., n. 53-54.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz