BCCCAP00000000000000000000547

30 DE DEO UNO. th. 5, n. 42-44 ------------- Pars. 2.ª: In hoc reponi debet essentia Dei metaphysica. 42. Probatur directe.-Esse divinum vel identificatur cum essentia Dei vel non. Jamvero si non identificatur, dicendum -est quod vel dima– nat ab essentia, id est, quod essentia cst principium suae existentiae, et hoc repugnat, vel causatur ab aliquo principio extrínseco, et tune Deus non est causa incausata, et hoc est contra praemissa. Ergo dici debet quod esse divinum plane identificetur cum essentia Dei. Nunc autem, si ita est, jure in eo reponi debet essentia Dei metaphy– sica, nam in eo verificantur omnes notae requisitae ad constitutionem essentiae metaphysicae, nam: Essentia metaphysica aJicujus rei est id quo aliquod ens primo consti– tuitur in suo esse, quo primo distinguitur a quolibet alío, et ex quo, tanquam t·x prima radice, reliquae p•erfectiones censentur dimanare. Atqui in ratione qua exhibetur Deu.s ut_ ens per se. subsistens, tres istae notae perfecte verificantur. Ergo ... a) Esse est aliquid in Deo quod primo constituit ipsum in suo esse, quia in Deo, ut supra probatum remanet, esse idem est ac ipsa sua es– sentia. Ergo est aliquid positivum, Deum constituens in eo quod est. b) Esse -est aliquid in Deo quo primo distinguitur a quocumque alio, quia in solo Deo esse est ipsa ejus essentia; in aliis vero rebus es.se et essentia distinguuntur. e) Esse in Deo continet quaínlibet aliam perfectionem; est proin– de radix a qua caeterae proprietates dimanant, quia esse est ultima ac– tualitas omnium perfectionum, utpote subsistens et idem cum essentia divina (13). 43. Nota hene.-Nunc autem. si nos istum conceptum entis per se subsistentis, in quo reponitur essentia Dei metaphysica, ita penetraremus ut omnia, quae ibi continentur, oculis patefacerent, nihil ulterius inves– tigare oporteret; in illa enim essentia omnia, quae de Deo dici possunt, unite existunt. Ast propter eminentiam divinae essentiae et propter debilitatem nostrae capacitatis intellectualis, necesse habemus plures conceptus efformare. plurPs aspectns ejusdem rei veluti photographiare, ut inde aliquam ideam magis exactam de Deo acquiramus. Notare etiam oportet quod quanto plures perfectiones divinae in uno conceptu intueantur, tanto magis acceditur ad Deum, quippe ipse in una sola idea totum se comprehendat; quo magis igitur tendis ad unitatem, magis accedis ad Deum, qui in quolibet genere est simplicissimus. 44. Probatur indirecte.- Ex eo scilicet quod sententiae oppositae supra citatae non satisfaciant conditionibus appositis. (13) Hanc eamdem doctrinam hahes in Decreto S. Studiorum Congreg., 27 jnlii 1914: <•:Divina essentia, per hoc quod exercltae qualitati ipsius esse identl– ficatur. seu per hoc quod est ipsum Esse snbsistens, in sua veluti metaphy– sica ratione bene nobis constituta proponitur. et per hoc idem notlonem nohis PXhlhet suae infinlt~.t!s lmperfecttone. IPsa igltur puritate sui esse, a f1n1t1s rebus secernitur Deus». AAS, vol. 6, pag. 383.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz