BCCCAP00000000000000000000547

28 DE DEO UNO, tl1. 5, n. 37-39 Nota bene quod essentia metaphysica -est v-eluti radix a qua caeterae proprietates fluunt; jamvero nihil potest fluere nisi id quod anteceden– ter praecon tineatur; quare ratio illa, quae tanquam ess-entia Dei meta– physica assignetur, habere debet compr-eh-ensionem quam maximam et continere sub se quamlibet aliam perf-ectionem. Ex quo clare admodmn liquet perfectionem illam, quam essentiam metaphysicam dicemus, non -esse reponendam in aliquo modo essendi determinato, nec ,in aliqua exigentia naturae, nec in aliqua perfectione adjectiva, quippe ha-ec omnia non ipsam substantiam, sed aliquod attri– butum designent. 38. Sententiac diversae.-In re tam difficili explicanda mirum non est si multae inveniantur sententiae; nam expositio et explicatio pen– <dent a principiis quae in una vel in alia Philosophia acquisieris. Prima sententia. Nominalium, secundum quam essentia Dei meta– physica reponenda est in cumulo omnium perfectionum (3). Secunda sententia. Scotistarum, secundum quam essentia meta-· physica reponenda est in infinitate radicali, seu in exigentia omnium perfectionum possibilium (4). Tertia sententia est eorum qui censent essentiam Dei metaphysicam reponendam esse in infinitate formali, seu in actuali exclusione cujus– libet Hmitis non tantum ab essentia, sed etiam ab ':jus attributis. Quarta sententia essentiam Dei metaphysicam reponit in intellec– tualitate. seu in substantia divina prout est infinite immaterialis, vel quatenus est principium remotum intellectionis (5). Quinta sententia eam reponit in bonitate (6), vel in aseitate positi– va (7), vel in libertate (8). Sexta sententia eam reponendam censet in aseitate (9). Septima sententia in eo quod Deus sit ens per se subsistens; haec est sententia quam nos in hac thesi defendimus (10). 39. Censura. a) Quod Deus sit ipsurri esse subsistens, est sententia ab omnibus admissa; quapropter certissima dicenda est. b) Quod in hoc reponenda sit essentia Dei metaphysica, est sen– tentia communior. (3) Haec sententia tribuitur etiam SUAREZIO, De Deo, lib. 1, c. 3, sed immerlto, uti videtur. (4) scoTUs, in J Sent., dist. 8, q. 9, n. 29; FRASSEN, Scotus Academicus, tr. 1, disp, 1, a. 3. (5) ARRIAGA. De Deo, disp, 16, seet. 4; GODOY, De Deo, q. 2. disp, 4, sect. 12; SALMATICENSES, De scientia Dei, disp, 4, n. 43; GONET, De Deo Uno, tr. 1, disp, 2, a. 1; BILLUART, De Deo, disp, 2, e. l. (6) PLATO, Republica, lib. 7. (7) SCHELL, Katholische Dogmatilt, t. 2, p. 131. (8) SECRETAN, La philosophie de la liberté, t. 1, 'lib. 15. (9) VAN DER MEERSCH, De Dl'O u-no, pág. 163. (10) CAPREOLUS, ,<MOLINA,, VASQUEZ, CONTENSON, etc..., et inter hodiernos. BILLOT, th. 31. coro!. 2; HUGON, De Deo Uno et Trino, pag, 68; VAN NOORT, n. 28; PEGti'tS, Comment. fr. litt., t. 1; GARRIGOU-LAGRANGE, Dieii... , pag. 368; HERVE, De Deo Uno, pág. 28: ZUBIZARRETA, De Deo Uno, q, 2, ª· 2; DE SAN. n. 44: FRANZELIN, th. 20; PEscH, De Deo Uno, n. 115; MENDIVE, Tlleoci– cea, n. 65-97; URRABURU, Throdicea, disp, 2, n. 84; REMER, Theodicea, n. 36; KLEUTGEN, De ipso Deo, n. 216.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz