BCCCAP00000000000000000000547

26 DE DEO UNO, th. 5, n. 35 CAPUT TI DE ESSENTIA DEI 35. Praenotandum.--Cognito de aliquo an sit, logice inquirendum venit quiá sit aut quomodo sit; jamvero in primo capite hujus tractatus inquisitio facta est circa existentiam Dei; et quia Deum exist-ere res sit in Theologia Dogmatica nimis evidens, quaestiones magis particulares attigimus, possibllitatem scilicet cognoscendi et demonstrandi, solo lumi– ne rationis naturalis per ea quae facta sunt, existentiam Dei, et nec€ssi– tatem istius demonstrationis eo quod essentia divina immediate non sese exhibeat nostro intellectui. Sequitur proinde ex dictis: a) quod Deus existit, b) qucd potest a nobis certo ex rebus crnatis cognosci et demons– trari solo lumine rationis naturalis, et e) quod a nobis cognoscitur non immediate neque intuitive, sed mediate, rectam de Deo notionem nos efformando per viam causalitatis remotionis €t excellentiae. Nunc igitur investigandum a nobis €st quid sit Deus; quod, uti patet, difficultate non caret; quis enim velum tanti mysterii poterit remov€re ut essentiam divinam aliqualiter describat? Cum enim Deus sit supra quamlibet cniaturam, impossibile nobis est dicere quid sit Deus; quarn tota Philosophia in eo est ut investiget qua– modo Deus non sit. Adhibet proinde methodum remotionis et excellen– tiae secundum quam quid de Deo non possit dici, nos docet. Ne tamen inferas nostram de Deo cognitionem esse mere negativam, quod Deus, e. g. non sit corpus ... , addidimus in thesi 4.a nos cognoscere Deum imperfecte quidem, sed vere, ita ut conceptus, quos de Deo ef– formamus, vere respondeant essentiae divinae. Nunc autem, attente considera: statim ac intellectus noster intendit investigare essentiam Dei, seu quid et qualis sit Deus, animadvertit mul– tas perfectiones esse d,e Deo praedicandas, quae, licet distinctis et in– adaequatis conceptibus a nobis apprehendantur, in Deo tamen sunt re unum et idem cum divina essentia. Praeterea aliquis ardo ontologicus intercedat necesse est inter ipsas, quandoquidem, juxta nostrum modum concipiendi, una perfectio aliam praesupponat; sic. e. g. voluntas praesupponit intellectum. et sine isto illa nequaquam concipi potest; et aliqua a nobis considerantur tan– quam radix a qua caetera dlmanant. Sic in rebus creatis distinguimus essentiam rerum, tanquam fontem a quo taro proprietates quam poten– tiae dimanant. Cum igitur nos nihil valeamus cognoscere nec dicere de Deo nisi quatenus conceptibus nostris exprimitur, necesse est quod illam perfec-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz