BCCCAP00000000000000000000547
24 DE DEO "UNO, th. 4, n. 33 qua, dum sumus in hac vita, devenire possumus in cognitionem exis– tentiae Dei: mundus videlicet adspectabilis, ex cujus consideratione lu– men rationis humanae potest cognoscere eum qui est; haec cognitio necessario d€bet esse imperfecta, utpote procedens ab effectibus qui non adaequant virtutem causae; est tamen vera et positiva, quia nobis innuit quid ipse Deus sit in se, licet obscure et analogice. Haec omnia juxta doctrinam catholicam firmiter tenenda sunt. Nunc autem quaeri potest: quibusnam argumentis sive rationibus demonstrar-e possimus existentiam Dei? Aliis verbis: quemnam valorem demonstrativum habent argumenta quae, ex legis moralis obligatione, ex aspirationibus animae, ex ttmdentia in beatitudinem, desumi consueverunt apud nonnullos philosophos et theologos? Argumenta quae, ex motu, ex causis subordinatis, ex enti contingenti, ex gradibus perfectionis et ex .ordine in mundo existenti Stus. Thomas desumpsit, probantne Deum revera existere? ... Quid circa hanc rem nos docent documenta Ecclesiae? Respondeo.-Certe de his quaestionibus magisterium ecclesiasticum nihil definitive pronuntiavit, ita ut qui horum argumentorum vim de– monstrativam infitiarentur, eo ipso veluti haeretici censendi non essent. At negari non potest Ecclesiam suam mentem multis in locis mani– festasse; sic e. g. Sacra Studiorum Congregatio, die 27 Julii anni 1914 theses approbavit quae continent doctrinam fundamentalem Divi Tho– mae, inter quas ita se habet thesis 22.ª: «Deum esse neque immediata intuitione percipimus, neque a priori demonstramus, sed utique a posteriori, hoc est per ea quae facta sunt, dueto argumento ab effectibus ad causam; videlicet, a rebus quae moven– tur et sui motus principium adaequatum esse non possunt, ad primum motorem immobilem; a processu rerum mundanarum e causis inter se subordinatis, ad primam causam incausatam; a corruptibil.ibus quae aequaliter se habent ad esse et non esse, ad ens absolute necessarium; ab iis quae secundum minoratas perfectiones essendi, vivendi, intelligen– di, plus et minus sunt., ad eum qui est maxime intelligens, maxime vivens, maxime ens; denique ab ordine universi ad intellectum separatum qui res ordinavit, disposuit et dirigit ad finem.» Praeterea, Pius XI in Encyc. «Studiorum ducem» diei 29 Junii an– ni 1923, haec scripsit notatu dignissima: «Quibus autem argumentis Thomas Deum esse docet eumque unum esse ipsum Ens subsistens, ea sunt hodie quoque, sicut aevo medio, om– nium firmissima, ad probandum; iisdemque liquido confirmatur Ecclesiae dogma in Concilio Vaticano solemniter enuntiatum, quod Pius X prae– clare sic interpreiatur: Deum rerum omnium principium et finem, natu– rali rationis lumine ... certo cognosci adeoque demonstrari etiam potest.» Uti ex verbis citatis apparet argumenta metaphysica Sti. Thomae omni ex parte validissima ab Ecclesia aestimantur et quidBm pro nostris etiam diebus. De valore autem argumentorum psychologicorum nihil in magisterio ecclesiastico continetur, immo nec continebitur unquam, quia in tantum
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz