BCCCAP00000000000000000000547

DE EXISTENTIA DEI, th. 4, n. 32-33 23 ,¡Solum igitur animadvertendum nunc venit, ait Billot, quod etsi íntellectus noster per sua naturalia non possit cognoscere Deum sicuti est, non ideo falsa dicenda est cognitio quam de Deo naturaliter habe– mus'J> (5). 32. Scholion.-Nunc autem exsurgit quaestio philosophica: Si Deum nonnisi in speculo creaturarum cognoscimus, per formas videlicet rerum mundanarum finitas et imperfectas, quomodo nos efformamus notionem Dei infiniti, illimitati, perfectissimi, a mundo distincti et independen– tis? ... - Re&pondemus dicendo quod ad hanc notionem devenimus per triplicem viam, causalitatis videlicet, remotionis et. excellentiae. a) Per viam causalitatis, quatenus consideratur Deus ut causa illa– rum rerum, et omnium quae tam in coelo quam in terra sunt.-Jamvero causa distinguitur ab effectu, et simul effectus dependet a sua causa... b) Per viam remotionis, quatenus omnes perfectiones. quas in crea– turis attendimus, praedicantur de Deo, et simul rernoventur omnes limi– tationes quae in illis necessario continentur... c) Per viam excellentiae, quatenus perfectiones, in creaturis inven– tae, praedicantur de Deo non in eodem gradu in qua inveniuntur, sed in gradu eminentiori. .. Alii autem hanc triplicem viam dicunt esse affirrnationis, remotionis et excellen/;iae; per primam, affirmatur de Deo quaelibet perfectio; per secundam removetur quaelibet limitatio et imperfectio; et per tertiam, extollitur perfectio praedicata. Quae omnia exemplo pictoris, sculptoris et poetae illustrari queunt; nam pictor in tabula ponit colores; sed sculptor removet a materia ea quae imagini obstant; poeta vero comparationibus, hyperbolis... pul– chritudinem naturae ·extollit. Simili modo, ille qui ideam Dei in sua mente efformare velit, triplex officium exerceat necesse est, pictoris sci– licet, sculptoris et poetae (6) . .. . Haec est idea quam in hac vita possumus nos de Deo efformare; haec est scala qua horno rnanuducitur ad divina, per quam ad Deum ascendit ut aliquo modo, llcet imperfectissimo, divitias Dei viventis in– trospiciat; est denique itinerarium rnentis ad Deum, quod optime, suo more, ad nostram utilitatem conscripsit Doctor Seraphicus Bonaventura. ART. IV De argumentis quibus existentia Dei certo cognosci et demonstrari possit brevis indicatio 33. Hanc brevissimam dissertationem in praesenti adjungendam cen– semus ut nexus tractatus clare innotescat; necesse est ad majorem doctrinae catholicae unitatem, ut omnia sibi mutuo corn,spondere vi– deantur, ita ut nullus hiatus appareat. Porro, in superioribus probata remanet atque demon.strata unica via, (5) BILLOT, op, cit., pag. 175; LENNERZ, op, cit., th. 4, n. 112-116; FRANZELIN, OP. cit., pag. 168. (6) Cfr. BERAZA, De Deo Creante, pag. 39; de hac triplicl vla apud Patres, cfr. LENNERZ, op, cit., th. 4,,1:r, 109-111. i ~,- ""fo< ,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz