BCCCAP00000000000000000000547

22 DE DEO UNO, th. 4, n. 30-31 ------------ Sententia Catholica mediam tenens viam, sustinet cognitionem Dei, imperfectam quidem, sed veram; primum contra Eunomium; secundum, contra Agnosticos; imperfectam, quia nonnisi in speculo et in aenigma– te; veram tamen, quia inter intellectum nostrum et rem adest adaequa– tio, licet analogica (2). 30. Censura.-Est doctrina communis. a) Est cognitio imperfecta. 31. Probatur.-Nam cognitio perfecta tune habetur quando aliquid cognoscitur plene et ada-equate; quod tune tantum fit quando cognitio perfkitur per ejus formam propriam vel per effectum continentem totam virtutem causae. Jamvero Deum, uti supra diximus, non cognoscimus per ejus formam propriam, quippe ipsum attingimus per effectus, qui, utpote finiti et limitati, non adaequant totam virtutem causae supremae. Ergo nostra de Deo naturalis cognitio est necessario imperfecta. Cum igitur conceptus, a nobis efformati, a rebus cr-eatis dependeant, constat quod Deum ejusque perfectiones nequeant nobis repraessentar.:: prout in se sunt, sed necessario coaptentur modo quo istae perfectiones in illis rebus contineantur, modo scilicet undequaque imperfecto et limitato. <cQuum res creatae sint effectus Dei, sed ejfectus qui non adae– quantur virtuti causae, ideo in ipsis effcctibus non possumus proprie cognoscere qualis sit virtus Dei, veI qua lis sit essentia Dei» ( 3). Qnod et Stus. Thomas clare etiam dixerat: «Fer efjectus non propor– tionatos causae non potest perfecta cognitio de causa haberi; sed tamen ex quocumque effectu manifesto nobis potest demonstrari causam esse... Et sic ex effeciibus Dei potest demonstrari Deum esse, licet per eos non perfecte possimus eum cognoscere secundum suam essentiam» ( 4). b) Est tamen cognitio vera. Hoc demonstrat imprimis ipsa Sacra Scriptura secundum quam Gen– tes ita cognoverunt €Xistentiam Dei ut inde obligationem contraherent reddendi debitum cultum; quod cum renuissent, insipientes facti sunt. Ratio igitur naturalis, teste Scriptura, Deum personalem perfecte cog– novit. Immo non tantum Deum esse personalem, sed etiam sempiternam ejus virtutem et divinitatem cognoverunt. F..x ratione theologica.-Idem etiam ratione demonstratur, nam sci– mus ex sana Philosophia creatu.ras nihil aliud esse ni.si imitationes essen– tiae divinae. Nunc autem, imitatio alicujus rei, si vera dici potest imit<1.– tio, ad aliquam positivam illius rei, cujus est imitatio, cognitionem nos perducit; univocam, si est ejusdem, analogicam, si est distincti ordinis. Ergo cognttio creaturarum ad cognitionem Dei analogicam nos perdu– cere debet. (2) GARRIGOU-LAGRANGE, Dieu..., n. 29-32, et n. 56-57; DAFC. art. Dieu. col. 977-1006; GARDEIL, Le donné revelé et la Théologie, pag, 118 sqs. (3) I, q. 13, a. 1-6. (4) Ibld.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz