BCCCAP00000000000000000000547
DE BEATITUDINE ACCIDENTALI, th. 17, n. 811-812 447 tem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad jus– titiam erudiunt multas, quasi stellae in perpetuas aeternitates» (6). 811. Scholion: De loco Paradisi.~Paradisum esse locum realem et determinatum, distinctum a loco Inferni et Purgatorii, sententia est communis theologorum, iiocumentis Patrum et Ecclesiae innixa (7); in ipsum Christus ascendit, et in eo est Bta. Virgo Maria cum corpore suo assumpta, cum omnibus electis unum regnum efformantibus, in quo laetantur sine fine et visione Dei perfruuntur. CONCLUSIO TRACTATUS 812. Pra€terit figura hujus mundi, ait Apostolus, et tandem ali– quando luais scenicis imponitur finis; quae sunt hujus vitae dicta vel gesta non habent nisi fictitiam apparentiam quae velut umbrae tran– sibunt et velut fumus evanescent. Illi, qui nobiscum conversantur et praepotentes et maximi creduntur, non alia de causa nisi quia divitiis et potestate affluunt, in sua conspicientur nuditate; illi vero qui deliciis et voluptatibus vitam degunt mortalem, in sua demum vanitate et mendacio. Praeterit figura hujus mundi, et quando revera figura hujus mun– di definitive transierit, alia non erit magnitudinis aut inanitionis men– sura, nisi ea quae rationem habeat in operibus bonis vel malis; mag– ni, qui bona egerunt; qui vero mala, parvi et minimi et contemptibiles. Tune Justus Judex reddet unicuique juxta opera sua; et quod red– ditum fuerit, semel pro semper definitive maneat necesse €St usque in :i.ekrnum. Beati, ílli qui mercedem supereffluentem accipiant; infelices vero, illi quorum opera nonnisi damnationem mereantur aeternam. Tune beati deliciis affluent, quia eorum desideria plene satiabun– tur in visione et contemplatione Dei; tune beati sine fastidio amabunt, et sine defatigatione requi-escent. Tune damnati tormentis cruciabuntur aeternis, dcntibus frement et tahescent, et confessionem suam, licet inutilem, utpote tardiorem, om– nibus sine fine his verbis patefacient: «Ergo erravimus a via verita– tis, et justitiae lumen non zuxit nobis et sol intelligentiae non est or– tus nobis.» Te, Domine, humilliter adprecamur, ut quando haec omnia sub luce fiant, tua gratia et benignitate inveniamur justi et aeterna retributio– ne digni ut Te amemus et laudemus in saecula. (6) Dan., 12, 3. (7) Cfr. in DTC, art. Ciel, col. 2_478 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz