BCCCAP00000000000000000000547
446 DE NOVISSilVITS, th. 17, n. 809-810 Hae dotes sunt habitus quidam, seu dispositiones quae ordinantur ad operationem beatificam, et determinate sunt: Lumen gloriae, quo anima disponitur ad visionem Dei .(dos visionis); ipsum lumen gloriae, prout munere fungitur removendi impedimenta quae obstarent unioni cum Deo (dos comprehensionis) et ipsum lumen gloriae, prout conjunc– tum est cum actu caritatis .(dos fruitionis). 810. b) Perfectiones sepa1·abiles.- Sunt duplicis generis: nam ali– quae ~unt omnibus beatis communes; aliae vero sunt aliquibus beatis propriae; quare de ipsis separatim agendum est. 1. 0 ) Communes omnibus justis sunt: scientia respectu habito ad animam; impassibilitas, subtilitas, claritas respectu habito ad corpus. et amicalis societas respectu habito ad ipsos. Scientia-nam justi, praeter Deum ipsum, multa alia cognoscent et quidem non per scientiam beatam sed alio modo, e. g. per species infusas quas a Verbo successive accipient, aut per memoriam quam habcnt de rebus in hac via acquisitis, aut per communicationem divi– nam aliquibus saltem, e. g. infantibus, faciendam. Nec impossibile existimandum est intellectum beatorum elicere posse operationes intellectuales beatitudinis essentialis et accidentalis; nam essentia divina non informat intellectum beatorum, sed tantum ipsum actuat quin in ipso recipiatur ad instar formae intelligibilis. lm1Jassibilitas, qua beati jam dolori et afflictioni non subjicientur. Subtilitas, qua corpus beatorum imperio animae omnino subjicietur, eique serviet et ad nutum praesto erit. Agilitas, qua corpus beatorum moveri poterit expedite et facile et celeriter ad instar spiritus. Claritas, qua corpus beatorum erit veluti translucidum et fulgidum et gloriosum: «In corpore glorioso. ait Stus. Thomas, cognoscetur glo– ria animae, sicut in vitro crv1noocfbr color corporis quod cont1netur in vasc vítreo» (3), Societas amicalis, nam beati, utpote cives unius regni, et filii unius domus, et convivae unius convivii, debent ínter se colloqu! et communi– cari; et hoc commune commercium non parum auget, etsi accidentali– ter tantum, mútuam eorum felicitatem. 2. 0 ) Aliquibus justis propriae sunt aureolae seu coronae, inter quas reponi debent aureola virginitatis, aureola martyrii, et aureola apos– tolatus. a) Aureola virginitatis est propria eorum qui triumphum reporta– runt de eorum carne: «Virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quo– cumque ierit» ( 4). b) Aureola martyrii est propria eorum qui victoriam reportarunt contra impugnatores fldei christianae propter proprii :::anguinis efu– slonem et vitae temporalis amissionem: «Hi sunt qui venerunt de trt– bulatione magna et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in san– guine Agni» (5). c) Aureola apostolatus est propria eorum qui labore et sudore dia– bolum vicerunt per splendorem doctrinae et praedicationis: «Qui au- (3) Súppl .. q. 85. a. l. (4) Apoc.. 14, 3-5. 15) Apoc., 7, 13-14.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz