BCCCAP00000000000000000000547

DE BEATITUDINE ACCIDENTAL!, th. 17, n. 806-809 445 Status quaestionis.-Hinc quaeritur utrum detur beatitudo acciden– talis et quodnam sit ejus objectum. 806. Explicatio terminorum.-Beatitudo accidentalis est quaelibet perfectio beati quae versatur extra objectum primarium et essentiale beatificum quod est Deus prout beatificans, id est, clare visus. Dzvisio. Perfectiones bBatorum aliae sunt quae, etsi realiter dist.in – guantur ab essentia beatitudinis, ab ea tamen separari non possunt, quia semper et necessario ipsam comitantur; aliae vero sunt quae, non modo sunt ab essentia distinctae, verum etiam ab ea separabiles. Hinc perfectiones inseparabiles et separabiles: inseparabiies sunt: amor beatificus, et gaudium, perpetuitas et inamissibilitas gloriae, im– peccabilitas et dotes anima€; separabiles vero, scientia quam habent de creaturis, dotes corporis gloriosi, amicalis societas inter ipsos justos, aureolae quibus aliqui coronantur, de quibus omnibus erit agendum specialiter in Scho!ion. 807. Censura.- Est doctrina communis Theologorum 808. Probatur ex Sacra Scriptura.- In qua dicitur justos gaudere de conversione pecc::i.torum: «Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agen– te» (1). «Fulgebunt justi» (2). Ex ratione theologica.-Nulla creata essBntia adeo est completa ut non indigeat aliquo accidBnti ad suae perfectionis complementum. Sed beatitudo essentialis justorum est quid creatum et non continet for– maliter quidquid necessarium est ad omnem pBrfectionem beatorum. Ergo, praeter beatitudinem essentialem, adest et alia qua beati per– fectione complentur. 809. a) Perfectiones inseparabiles. l.") Amor et gaudium. Per vi– sionem beatiflcam justus strictissime cum Deo conjungitur; quaprop– ter necesse est ut Deum summum Bonum summo amare diligat, eoque, summo gaudio, fruatur. 2.ª) Inamissibilitas gloriae. Per visionem beatiflcam justus ita adhae– ret Deo Summo Bono, ut jam amplius non possit ab eo averti per conversionem ad creaturas; quapropter et justus flt per eam absolute et intrinsece impeccabilis. 3.ª) Dotes animae. Sicut inter homines sponsa aliqua bona affert ejus sponso, ita pariter anima, in coelum ingressa. connubium quod– dam spirituale celebrat cum coelesti Sponso. et ideo necesse habet quasdam dotes ab ipso accipere in ordine ad ejus cum Sponso unionem indissolubilem et delectabilem. Hinc dotes accipit a Deo, quibus anima ornatur et rite disponitur ad beatitudinem caelestem. (1) Luc., 15, 7 et 10 (2) Sap., 3, 7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz