BCCCAP00000000000000000000547
444 DE NOVISSIMIS, th. 17, n. 804-805 Unde sic arguo: Juxta Sanctum Paulum bonum est optare mortero (peregrinari a corpore), eo quod post mortem praesentes erimus cum Cbristo, ipsum contemplantes faciB ad faciem (tune enim jam non am– bulabimus per fidem, sed per speciem). Jamvero si visio intuitiva Dei non daretur immediate post mortem, iste modus ratiocinandi esset prorsus inutilis. Ergo Apostolus supponit visionem beatificam justis dari irnmediate post mortem. Prob. minar.: Quia si visio beatifica esset differenda usque in di€m judicii generalis, idem omnino esset mori bodie quam post mille an– nos; et ideo nulla esset ratio optandi mortem hodie potius quam die crnstina. c) Et eodem modo ratiocinari potest ex alio textu: <<Mihi enim vi– vere Chrisfus est, et morí 11:crum... Coarctor autem e duobus: desideri1lm habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius; permanere autem in carne, necessarium propter vos» (5). Ex Traditione.-Verum Bst quod aliqui Patres doctrinam de dilatione visionis beatifica€ usque in diem judicii universalis docueiint, sed ple– rique alite1· propugnarunt, usque tandem doctrina in thesi contenta, a Benedicto XII fuit de fine definita. Scholion.-Beatitudo essentialis semel habita, est substantialiter in– variabilis et immutabilis. quia consistit in visione Dei intuitiva. Beatitudo tamen accidentalis augeri potest usque in diem judicii ge– neralis, et accresccre, rat.ione aliquorum bonorum superadditorum, et ratione reassumptionis corporis resuscitati. ART. II De beatitudine accidentali THESIS 17!: Praeter beatitudinem essentialem datur beatitudo accidentalis. cujus objectum est quidquid invenitur extra objectum prima– rium et essentiale beatificum. 805. Connexio materiae.-Omnes bBati in Caelo essentiam Dei in– tu1tive contemplantur; et in hac visione Dei intuitiva, quae amorem et gaudium b-eatificum secum fert, r€ponenda est beatitudo ess,entia– lis justorum; praeterea intellectus humanus, lumine gloriae confor– tatus et e!-evatus, multa cognoscit et amat in Deo quae suam beatitu– dinem aug€nt ,et accrescunt. Quae autem cognoscit in Deo per medium increatum pBrtinent ad beatitudinem ipsius essentialem; at quid di– cendum d~ aliis quae cognoscit et amat per medium creatum, scilicet per scientiam inf1tsam? Haec omnia pertinent ad ejus beatitudinem accidentalem. de qua an sit, et quid sit, in praesenti quaerendum restat. (5) Ad Phil., 1, 21-24.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz