BCCCAP00000000000000000000547

DE EXISTENTIA DEI, th. 4, n. 27-29' 21 27. Favet pessimis erroribus.-Systema Ontologistarum viam sternit: Rationalismo, quia si Deum in sua essentia immediate, et quidem naturaliter, videmus, nullum jam remanet nobis mysterium, sed omnia sunt a nobis cognoscibilia. Praeterea si intellectus noster per suas vires natura1€s Deum directe et immediate videt, dic-endum est quod adest proportio naturalis inter ipsum €t Deum, prout est idea archetypa omnium rerum. Si igitur ita est, habes ipsum Rationalismum. Ecclect;c,snw, quia jam nullus dari potest locus erroribus; sed omnes sententiae sunt veluti partes ejusdem veritatis supremae (26). Pantheismo, quia confundit esse rerum universalissimum cum esse divino, quod de solo Deo praedicari potest; et proinde, si illud esse, quod immediate percipimus, est ipsum esse divinum, facile sequitur quod res mundanae, quas immediate etiam percipimus, sint ipse Deus. ART. III De valore objectivo cognitionis !livinae THESIS 4.ª: Nostra naturalis Dei cognitio, licet analogica et imperfecta, est tamen vera, utpote ipsi quidditati divinae cvrrespondens. 28. Connexio materiae.-Uti ex supradictis constat, cognitio natu– ralis, quae in hac vita a nobis acquiritur, non est nisi mediata et ana– logica: mediata quidem, quia ex eff€ctibus contingentibus pervenimus ad eorum causam n€ccessariam; analogica autem, quia non eod€m modo perfectiones de Deo et de cr€aturis praedicantur. Quaer-endum itaque restat quisnam sit valor objectivus istius cogni– tionis. Posset enim aliquis cogitare scientiam a nobis acquisitam de Deo nihil prae se ferre praeter meram denominationem extemam, quin aliquid objectivum a parte rei corresponderet. 29. Errores.-Sunt eti:¡trtl in praesenti duo errores contrarii, Eunomii videlicet, totum Deum quantum in se est comprehendere dicentis. et Agnosticismi, nullum verum de Deo judicium nos posse efformare affir- mantis. · Refert enim Socrates Eunomium sequentia sustinuisse: «De sua ipsius substantia Deus nihil amplius scit quam nos; nec illa ipsi quidem no– tior; nobis autem est obscurior. Sed quidquid nos de illo scimus, hoc omnino et ille novit; et contra, quidquid ille scit, idem etiam in nobis absque ulla discrepantia reperies» (1). (26) «Si omnla in Deo cognoscimus, mens nostra erroris capax esse non potest, et diversae et oppositae philosopnorum opiniones sunt semper quaedam partes ac veluti facies verltatis, quod ajunt ecclectlci» (Postul. in Conc. Vaticano, c0ntra Ontologistas. collLac., 7, 849-853). (1) Historia Eccl., l. 4, c. 7: PG, 67, 474; de dlversls moclis exponendi errorem eunornlanum, cfr. FRANZELIN, OP. cit., th. 10, 128, 129; LE BACHELET, Euno- mius, in DTC, 5, 1510. r

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz